Nonnulla ad Lucretii de omnis infinitate doctrinam.
T. Lucretii Cari de rerum natura carminis liber primus constat e partibus tribus, quarum una est de rerum principiis, atomis et inani 146— 482 ¹), altera de aeternitate atomorum et soli- ditate 483— 920, tertia de atomorum inanisque infinitate 921— 1105 ⁷). ac prima quidem parte poeta disputat rerum esse primordia(146— 328): e quibus omnia oriantur 159— 214; in quae resolvantur 215— 264; de quibus, quamvis oculis percipi nequeant, dubitandum non sit 265— 328. deinde exponit praeter corpus esse inane 329— 417, comprehenditque quae explicata sunt 418— 429. postremo disserit de duabus naturis, quae solae per se sint, praeter quas quid- quid esse dicatur aut conjunctum eorum aut eventum habendum sit 430—482.
Hae autem prima parte quamquam illud jam probatum est, corpora prima neque nata un- quam esse et semper esse futura, ex quo eadem neque dissolvi neque omnino interimi posse per se perspicuum est, tamen altera parte id ipsum, atomos aeternas ac solidas esse, multis argu- mentis demonstrat.
difficile esse videtur, inquit, credere quicquam
in rebus solido reperiri corpore posse.
transit enim fulmen caelum, per saepta domorum...
usque adeo in rebus solidi nil esse videtur.
sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
semina quae rerum primordiaque esse docemus,
unde omnis rerum nunc constet summa creata. 487 sqq. ad hanc doctrinam confirmandam duplici utitur ratione: ipsius rei argumenta affert 503— 634 et philosophos, qui alia rerum elementa posuerunt, confutat 635— 920.
Jam vero quam extrema libri primi parte contineri dixi corporum inanisque sive omnis infinitatem hac scribendi occasione oblata quaerere animum induxi, quam quaestionem quamquam ab iis, qui Lucretii de atomis doctrinam enarraverunt, praetermissa non est, tamen super- vacaneam futuram esse non spero. nam Braunus, Hildebrandtus, Siemeringius nec cetera placita, quomodo a Lucretio tractata essent, accuratius exponere voluerunt et illam de infinitione dispu-
¹) In versibus numerandis Bernaysium secutus sum. ²) De lübri primi dispositione perbene Susemihlus in Philol. XXIII p. 625 sqq.


