Aufsatz 
De priscorum philosophorum thelogia
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

efficeretur aliquid. In eo quod efficeret vim eſſe ceuſebant; in eo quod efliceretur materiam quandam: in vtroque tamen vtrumque. Neque enim materiam ipſam cohaerere potuilie, ſi nulla vi conti- neretur, neque vim fine aliqua materia. Habet igitur horum Phi- loſophorum omnium religio materiam, ſed intra fatalem quaſi et immutabilem ordinis ſempiterni continuationem, ſua quadam ne- ceſſitudine, concluſam: habet etiam ſuum, ſed arctiori limite cir- cumſcriptum Deum, quippe qui nec condere de nihilo materiam, nec eandem plane ac penitus deſtruere poſſit: quae res falſas opi- niones genuit, erroresque turbulentos et ſuperſtitiones paene aniles.

VIIII. Hinc enim illa vniuerſitatis rerum auguſta et magnifi- ca diuinitas; hinc illud quicquid mundi eſt, Deus; hinc diuina in. telligentia mundi animus; hinc partes vniuerſi membra et partes Dei. Quod enim de Stoicis Diogenes laertius*) memoriae prodi- dit, id a ceteris etiam priſci aeui philoſophis prope abeſt. Aiunt autem, mundum adminiſtrari ſecundum mentem ac prouidentiam, mente per omnes illius partes pertingente, ſicut et in noſtra anima contigit, ſed per has magis, per alias minus. Per quasdam enim veluti habitus receſſit, vt per oſſa ac neruos, per alias veluti mens vt per principatum. Sic igitur et mundum totum, qui animal eſt, et animatus et rationalis, habere principale ſuum aut aethera, aut coelum aut folem: quem etiam primum aſſerunt eſſe Deum, et ve- luti infuſum per ea, quae ſunt in aére, ac per cunctas animantes ac plantas, per terram autem ipſam ſecundum habitum, aut, quem- admodum Manilius cecinit, qua pateat, mundum diuino numine verti, atque ipſum eſſe Deum, vt adeo totum hoc, quo contine- mur, et vnum ſit, et Deus ſit, prouti Seneca philoſophatur. Js Deus, ſi Plinium audias, totus eſt ſenſus, totus viſus, totus 9 tus, totus animae, totus animi, totus ſui, atque, niſi innumeros credas, ſolis aſtrum. Verum, ſi ad rem attendas, quae facilior eſt, quam ad multiplicandos Deos prolapſio, vbi mundus animae parti-

5⁵(3 ceps

*) Diog. Laert, VII.