Aufsatz 
Quae Homeri de Orci natura et animarum post mortem conditione fuerit sententia commentatio : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

quodammodo ac clementem deum existimarent, in cuius domibus ab omni- bus miseriis atque aerumnis, quibus vita in his locis repleta est, libera- rentur 38). Etsi negari non queat, mitem illam 4.dov naturam expressam non esse carminibus Homeri, quippe qui mortuorum conditionem multo de- teriorem quam viventium depingere sibi proposuisse videatur, tamen multi jnveniuntur loci, ex quibus colligi liceat, a poëta nostro non alienum fuisse, vitam miseriarum atque calamitatum plenam cum quiete in Orci domibus comparare. Ex quibus locis tantum affero II. III, 278. ³³⁹), ubi mortui appellantur eννες 4⁰), qui gravi vitae munere eiusque laboribus functi in Orco degunt. Conferas II. XXIII, 72. ubi fere in eodem rerum ac ver- borum contextu illud vocabulum occurrit. Cf. Od. XI, 476. Non dubito, quin comparatio illa huius terrae calamitatum cum quieta apud Inferos ha- bitatione magnum exercuerit momentum, ut Sdvcros cum drτν, quem Hesiodus Theog. 763. uε⁴l2ενον nominat deςςι rrε⁵σερκν(ꝑνμνια

38) Eodem modo apud Acgyptios Amenthes finis omnium vitae calamitatum habetur. Conf. Crèuzer Symb. IIl. 466 sdd.

30) 2ʃι οι εέππέκνεκοανεα αααφμνταάες ν/ϑρμονς τρννσννον, dος ενειοοσ‿ 201 616G, G.

40) In quo vocabulo explicando Naegelsb. H. Th. p. 326. impugnat et inter- pretationem a Passow. in Lex. s. v. prolatam, qua homines, qui laboribus atque zerumnis sint defuncti et in morte quiescant, xaι‿ντεs nuncupantur, et Buttmanni, Lexil. II, 237. ex cuius opinione xluντες sunt lassati, qui velut sucenbuere vi- tae, die Ermatteten, die Erlegenen, ita ut mortui per euphemismum dicti sint edνμοννπεε Sch. τεκ‿ενυνπυν‿σασντεςο, ντοσασνςνπαQενς quam interpretandi ratio- nem secuti sunt Bothe, Crusius, alii ad l. 1. Naegelsb. xιιινιαι esse functos non defunctos laboribus dicens sic pergit: die, welche des Lebens Muchsal ge- tragen haben, ohne dass damit gesagt waere, dass sie jetzt selig sind, diese sind die Todten. Quaec interpretatio arridet, quod propius ad vocis illius vim accedit; attamen non multum a Passoviana recedere videtur, quae miscrias huius vitae post mortem üniri contendit, sed felicitatem cum vita in Orci domibus non coniungit. Aliud enim est felicitate frui, aliud liberari ab aerumnis; hic est status negativus, quem vocant, illud significat voluptatem ex aliqua re percipere. Buttmanni opinie

iure improbatur.