Aufsatz 
Quae Homeri de Orci natura et animarum post mortem conditione fuerit sententia commentatio : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

delata esse videtur, quod deorum superorum et inferorum iussa et nuncios perferebat et negotiorum omnium, quae inter deos hominesque intercede- rent, deus credebatur 36). Qui, quamquam munus exercebat, quo ante eum MHades ipse, ut supra demostrasse mihi videor, functus erat, tamen nusquam, ubicunque apud veteres scriptores memoratur, propter illud negotium terri- bilis et odiosus fuisse hominibus traditur. In universum mitis fuit et bene- ſicus et hominum adiutor ac defensor in periculis, ut Od. X, 10. ubi Ulys- sem contra Circes dolos ei pericula, quae illi ab hac dea imminebant, tue- tur, et II. XXIV, 348 sqq., ubi se Priamo comitem ad Achillem offert eique opem laturum pollicetur 37).

Orcus igitur, ut ex iis, quae de hac re supra disserui, satis elucet, sive deus ad se recipiens animas sive deducens sumitur, indifferentem habebat rationem ad umbras. Quod si ita se habet, quodsi nihil erat, cur homines in eius domicilio poenas vel cruciatus extimescerent, si praeterea multis umbrarum iisdem rebus sese occupare licebat, ex quibus, dum inter vivos in hac terra versabantur, magnam oblectationem atque voluptatem percipie- bant, illos facile eo adduci oportebat, ut neque timerent Iovem subterra- neum Alc dαᷣνινιον neque horrescerent, immo vero etiam mitem

36) In Iliade Iris sola nuntios deorum perfert εονεσ μεκνιν qeνν˙ε2ος A³⁵αααοσ. VIII, 398; cf. II, 786. In Odyssea illo fungitur munere Hermes, quem de suis multiplicibus muneribus querentem facit Lucianus Deorum diall. 24. ed Jacobitz. Vocibus Ioidos et Eoud idem etymon subesse vid. ap. Crus. Lex. s. v.

37) Mercurii cognomina collegit Jacobi in Lex. myth. 445 sqq. Vossium, qui appositum dxeνηάεα I. XVI, 185. Od. XXIV, 10. ad Mercurium ννωπτωQτν referens der Retter aus Noth vertit, hoc epitheton cum eiusdem cognomine xααι⁶οε, ab Acaco heroe, confudisse dicit Bothe ad II. XVI, 185. Jacobi interpr. vid. I. 1. A Vossii partibus stare videtur Limb. Brouwer pag. 94. Leidenroth I. I. vocis dxdu. originem ab syr. 111, liberare, quietem concedere, ducit, ita ut is quoque in Vossii opinionem transeat. Sed, utut est, mitis Mercurii natura illo cognomine 6 1⁴μme⁴ερο τα‿άον πηςιεοιοιν, ut ait Ap. v. dννια denotatur.

3