15
videtur, quod poëtae posterioris temporis illum in raptu Proserpinae, Hymn. in Cererem 19., Claud. rapt. Proserp. I, in quadrigis sedentem faciunt, quum alii dii, praeter Neptunum— Montfauc. 22.— quorum virginum raptus com- memorantur, nusquam equis vel curribus vehentes depingantur; quod Pin- darus Olymp. IX, 33. Orcum umbras ad Inferos virga, qualem Mercurius gestat, compellentem 3⁰⁰) inducit, quum eius aetate, ut recte Schwenckius animadvertit, opinio de Herma νυιαπτꝛ⁊(Hi iam exculta atque satis pervul- gata fuisse videatur. Praeterea conferatur locus supra allatus Eurip. Alc. 260. Non dubitaverim, quin utroque illo munere et recipiendi et deducendi effectum sit, ut Orco modo candidi, modo nigri equi tribuerentur; candidos enim accipiebat equos, ut dii superi, quod e regno subterraneo in hanc ter- ram animas deducturus escenderet, nigros ut rex Inferorum.
Existit autem hoc loco quaestio, num aetate homerica opinio de utraque Orci natura pervulgata atque e publica Graecorum religione credita fuerit; quam quaestionem, etsi non magni sit momenti, quum nihil referat, plus mi- nusve fuisse communem istam opinionem, tamen breviter perstringam. Ho- meri aevo, ut ex omnibus locis perspicue apparet, qui ad illam rem attinent, nemo deorum animis caliginosam atque subterraneam viam— οιαάα αἀ'ννεαν Pind. Olymp. IX, 34.— ingressuris sese comitem praebuisse videtur, quum neque Orcus ipse nisi pugna ad Pylum facta 31), II. V, 385., in qua Pyliis auxilium laturus 3²) ab Hercule vulneratus est, e regno suo in hanc terram
3⁰0)— 020 AiH Kxæ‿νιαάν εeνε 6αρ⁶ον, Sreε ασισιάασά xeνε xoανττοος dνεν ϑυνυμανπιν—
31) De hac pugna cf. Boeckh. ad Pind. Olymp. IX, 26 sqq.; Mueller Hist. Dor. J. p. 445. II. p. 479. quam pugnam ad Inferos transtulerunt Aristarchus et alii, cum Hercules Cerberum abductum illuc descendisset. Sed cf. Bothe ad II. V, 397. O. Mueller Orch. et Min. p. 364. Jacobi Lex. Myth. p. 360.
3 2) Quam auxilii lationem eo minus hic silentio transire possumus, quod ad mitem Hadis naturam, de qua paullo infra, designandam pertinet. Apud Pylios Hadem cultum essc ac templum habuisse testatur Paus. 6, 25. Conf. Apollod. 2,
7, 3. Senec. Her. fur. 560— 565. Templi Hadis et Persephonae Tralles inter et Nysam mentionem facit Strabo p. 690 sqd.


