Aufsatz 
Quae Homeri de Orci natura et animarum post mortem conditione fuerit sententia commentatio : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

mortem conditione credidisse dicuntur. Paucorum tantum populorum hoc loco mentionem facere liceat. Apud Hebracos vide a petendo et postu-

lando 2 ²¹²) dictum est, ut recte interpretatur Buxtorfius in Lexico He-

praico s. v., quod ore hiante et dilatato repleri expetat, unde et insatiabile nominatum Proverb. 27. 20. Quae res vel maxime impulit Daumerum, ut in: Der Molochdienst der Hebraeer. 1842 p. 99. non solum Hebraeorum Diν

fuisse contendat+20, cui homines immolarentur, sed etiam Graecorum Aidνν,

qua de causa scribendum esse coniicit Airus, qui omnes mortales exposcat. Maximam similitudinem habet cum Graecorum Hade veterum Germanorum Hoelle sive Niflheimr, in quo tristem quidem umbras ac voluptatum expertem, sed tamen a quovis poenarum et cruciatuum genere liberam vitam egisse dicit Grimm I. l., p. 761. De opinionibus Asiae populorum multa et lectu dignissima protulit Stuhr in libro germanice scripto: Die Religionssysteme heidnischer Voelker des Orients. Berlin 1836. Nec minus Orci illa natura vel ex ipso nomine appareat, sive cum Vossio ad Hymnum in Cererem 17. 31. originem eius ducis ab ᷣ¶ ꝛαᷣ eodem fere sensu, quo Noludeνμωωπ Noaudsεærn Hymn. in Cer. IJ. l. usurpatur vN Hebraeorum respon-

dens, sive cum Platone ab ³α 70 5⁄ 6 ⁴2iςα, o44o εν νμ

oris occidentalibus Galliae animae congregantur, ut ad Inferos traiiciantur, de qua re Claud. in Ruf. I. 123 sqq.:Est locus extremum qua pandit Galliae littus, Oceani praetentus aqquis, ubi fertur Ulyxes Sanguine libato populum movisse si- lentem. IIlic umbrarum tenui stridore volantum flebilis auditus questus. Simulacra coloni Pallida defunctasque vident migrare figuras. De tenui umbrarum stridore cf. quas supra dixi. Enarrationem de Brittia insula apud Procop. bell. Gothic. 4. 20. exh. Grimm p. 792. Ex illa opinione de situ mortuorum domieilii, quum vulgaris et apud Graccos et apud Gallos aliosque populos fuerit, ea forsitan explicaveris, quae Altenburger Jahrb. f. Philol. et Paed. Suppl. 8. Heft 2, quaerit et addubitat

24) Ab hac explicatione dissentire videtur Gesenius, qui incertam esse vocis 180 originem dicit Lex. Hebr. s. v.