OQuicumque cum imagine, quam locis supra laudatis describere conati sumus, complures alios locos, qui passim in homericis carminibus occur- runt, diligenter comparaverit, nulla ceteroquin ratione habita earum rerum, quae partim ex sermone poetico profectae esse, partim ad alium infra ube- rius describendum fontem referri posse videantur, non facile dubius haerebit, quin summam Homeri opinionis quum de Orci natura eiusque ad animas ratione, tum de animarum apud eum conditione haec pauca verba complec- tantur: Hadem ex Homeri sententia fuisse deum, qui ex vita excedentes omnes sine ullo discrimine, tam bonos quam improbos, tam nobiles quam ignobiles, tam reges quam servos, ad se reciperet; praeterea omnium homi- num in eius domibus eandem fuisse sortem, ita ut neque boni acciperent praemium virtutis, neque improbi malorum facinorum poenas solverent. Itaque quum rex Inferorum nihil commerci cum umbris in regno suo ha- beret, neque in eodem ullum aliud munus ei subeundum esset, nisi ut Ma- nibus receptis domicilium ad habitandum concederet, ratio, quam ad illas habebat, neque bona neque mala est existimanda. Cum qua opinione maxi- mam partem admirabili quodam modo consentiunt, quae ali populi antiqui et de rege Inferorum eiusque regno ²³), et praecipue de animarum post
Das Unerklaerliche, Geheimnissvolle der Geisterwelt ist es, was entgegengesetzte Ansichten nicht nur moeglich macht, sondern selbst hervorruft. Es waere thoe- richt, solche loesen zu wollen, da sie sich der Vorstellung des Dichters unver- merkt unterschieben, und sind mehr als poetische Darstellung zu betrachten, als dass sie den Kern der Ansicht alterirten.„Verum haec omnia. inquit Steinmetzius 1. 1., si nobis res esset cum philosopho vel cum poëta recentioris aevi(?), iure quaeri putarem; de Homero aliter existimo iudicandum esse.“ Conf. quae de si- milibus rebus discrepp. disputavit Caesar in censura Nitzschii commentt. Zeitschrift f. Alterthumsw. 1842. Heft 10.
23) Non solum Orci regnum subterraneum sed etiam occidentale apud Home- rum commemorari— Voelcker Hom. Geogr. p. 141 sqd., Jacobi Lex. Myth. p. 363.— negari non potest, et Eggers de Orco Homerico Alton. 1836. in errorem incidisse equidem puto, qui unum tantum eumque in interioribus terrae partibus fuisse velit. Apud Homerum et Hesiodum, qui in hac re consentiunt, memorabilia ciusmodi fere
omnia in regionibus ad oecasum solis vergentibus extare videntur. Similiter in


