Aufsatz 
Quae Homeri de Orci natura et animarum post mortem conditione fuerit sententia commentatio : Part. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Elysium enim et insulas beatorum, quarum nomen apud Homerum non oc- currit ³), eundem esse locum, apparet ex utriusque loci descriptione. Eadem ratione aetas posterior aliquot heroes, qui apud Homerum in Orci domibus commemorantur, in Elysium transfert, sicut Plato de republ. VII, 521, c. quosdam ex Hade ad deos translatos esse enarrat: drπιο ε ιu syovrta* dij riuα εlς ϑεοσνσ dAνεέκααννεεν. Achilles apud Pindarum Olymp. II, 79. ex Hade in Elysium transductus perhibetur, postquam mater eius Thetis lovis animum precibus moverit A xdsεᷣα ενεiν ⁸πμεε Ziνος τοο dτα Ereids udᷣr-mο. Pariter Diomedes a Minerva immortalis factus vitae in Elysio apud eundem poëtam Nem. X, 7. particeps fit. Conf. ad I. I. Dissenii annot. et Scolion in Harmodium apud Athenaeum XV, p. 695. Pindarus Pythagoreo- rum et Orphicorum de animarum migratione) doctrinam edoctus ¹⁰), ut ex Olymp. II. Fragm. X. Thren. 4. et aliis locis colligas, quod etiam verbo uweεrσιν, proprie de initiatis usitato Lobeck. Aglaoph. p. 453. ex

8) Commemorationem insularum fortunatorum alicubi ex Homeri carminibus excidisse censet cum Wolfio Prolegg. ad Hom. pag. 254. not. 39. Voelcker in Hom. Geogr. p. 156.

0⁰) Vestigia doctrinae de animarum migratione in fabulis de Circe Odyss. X. et Proteo Od. IV, 351 434. esse dicit Creuzer Symb. I. 425. In expl. fab. de proteo Eyth Paed. Revue von Mager 3ter Jahrg. V Band Naegelsbachi: Hom. Th. p. 80 84. prolatam opinionem refutare conatur.

10) Lobeckii Aglaoph. p. 801. sqq. opinionem impugnat Brandis in Hand- buch der Geschichte der griechisch-roemischen Philosophie. Erster Theil p. 88, quem virum doctissimum et acutissimum nescio quo casu Elysii commemoratio apud Homerum I. I. fugit. Praeterea conferenda sunt, quae de eodem loco disputavit Zeyss I. I. his verbis p. 61:Pythagoras omnia a numero et harmonia repetebat, neque quidquam ille docuit, quod omni mathematicae vinculo carere videretur Boeckh Philol. p. 43. et p. 184. An igitur Pythagoreus is dici potest, qui aperte ab omni astronomiae scientia alienissimus est, et ea tantum probat, quae toti po- pulo placebant? Sed quum illius mysticae de immortalitate doctrinae, cuius tem- pore priorem Pythagoram doctorem exstitisse Zeyssius ipse non infitiatur p. 63. aperta vestigia apud Pindarum inveniantur, non est, cur ex hac parte poëta dir- caeus illo nomine non possit nuncupari.