4
aliquam inde possimus haurire. Quamquam enim, ut Muret verbis utar non certa quadam et immutabili serie res humanae volvuntur, magnaque earum varietas est, plerumque tamen e similibus similia existunt, neque ulla regula est iudicandi, quo quaeque res evasura sit, quam inspicere, ritum Similia in longinquitate temporis saepius ae frequentius habuerint. verum enim vero nunquam tam expressam, tam distinctam tamque ex- cultam opinionem de fortunatorum hominum vita in Elysio Hesiodus, Pindarus aliique pronuntiassent, nisi iam in superioris temporis fabulis atque rebus divinis iactum fuisset fundamentum, quoniam hac lege obstricti sunt homi- nes, ut nihil nisi quod vel naturae humanae innatum vel aliquo modo a maioribus sit traditum sensim ac pedetentim evolvant et explicent. Fueritne jam Homeri aetate aliquis mysteriorum cultus necne— Lobeckii Aglaoph. I, p. 284; Voelcker in Jahnii Neue Jahrbuecher anni 1832, Tom. V, p. 48. alii— hanc quaestionem in praesentia iniudicatam relinquamus et potius, quae satis magno temporis intervallo disiuncti homines de Elysio senserint ac quomodo ea inter se colligata sint, paucis tantum verbis attingamus.— Homerus Elysium commemorat 0d. IV, 563.— lα σειι ναιοσν πτέεν⁴dοeν aæσ*Qππεοσασα α‿νςι σνμαηνα ονQCνʃ( ονσν, ˙ Eaνις¶ ασμνκνιννςεετνπηπε nio ισπεέαεέα αμν/σϑέοωπτ³ιασιυ,ο τυυςσρέκε, 0ur do Te⁴μ⁶ιν ππονες, ours ror“ 5 ο dν αed Zegνοοαο νuestovras irx Qαεασσε dνεσν, dẽxmφάκνέκανσά ωνπονα, bdvex. Exeiς Easν, 2α σmeάν ꝙναάμοσε 7416 87.— ³), quem locum genuinum esse equidem censeo, quamvis Nitzschius, vir optime de Homeri carminibus iudicandis atque explicandis meritus, sed nimis, si recte video, sententia ductus, Homerum nihil aliud in carmina sua recepisse, nisi quod cum opinione de indifferenti natura animarum apud Inferos conspiret, in suspicionem eum vocare conetur. In Elysio, si ad iudicium v. 565. expressum non respicimus, perpauci tan- tum homines, quos posterior aetas sanctorum heroum 4) numero adscripsit,
³) Menelai felicitatem&ν μαάααοαισν ν⁴σρ— llα⁴doοων α Eurip. Bacch. 1533.— praedicat Eurip. Helen. v. 1693.
¹) Multos heroes divino honore fruitos atque alios in aliis urbibus cultos esse


