Ex tribus his de sorte homimum mortuorum opinionibus prima tantopere per œnnia Homeri carmina diffusa certissimisque verbis tam saepe expressa est, ut non multum absit, quin eam hominum illius temporis non tam primariam, quam solam fuisse iudices. Sed obstat, quod aliquot loci et ii quidem adhuc a iudicibus criticis nondum satis firmis argumentis in dubium vocati, apud poëtam inveniuntur, qui etsi non certam sententiam, tamen igniculum ac fundamentum altioris de animi immortalitate opinionis continere aut indicare saltem videntur, quum non solum mentionem faciant poenarum, quibus homines improbi praesertim periuri apud Inferos afficiantur, verum etiam beatissimae vitae, quam homines aliquot vel in deorum numero vel in Olympo vel in Elysio collocati agant. Qui homines in Orci domibus crucientur, id plane atque aperte indicatur, non pari modo, qui communi sorte moriendi liberati ²) et vitae suavissimae apud deos ipsos aut in Elysio participes facti sint. Quum autem, ut in praesens tempus praetermittam, quod in commemoratione et matrimonii virorum mortalium cum deabus et pulchritudinis, ob quam nonnullos homines inter deos receptos esse audivimus, vestigium quoddam ad eno- dandam illam difficultatem inesse suspicamur, sententia locis laudatis ex- pressa cum üs, quae de eodem argumento aliquot ex posterioris aetatis scriptoribus protulerunt, arctissime cohaereat et ita quidem, ut, quae Homerus pro suo consilio involucro quodam mythico tegat, plane et apertis verbis apud posteros doceantur, nihil esse existimo, cur dubitemus, quin lucem
2) Non enim mortem occubuerunt, qui lovis favore vel in Elysio vita beata fruuntur, vel deorum societati admittuntur. Conf. Od. IV, 561 sqd. V, 334. XI, 602. XV, 250. II. V, 265. XX, 232. ldem in fabulis apud posteros, ut de Tithono in hymno ad Aphrod. 212. qui hymnus co maioris est momenti, quod proxime ad genuina Homeri carmina accedit. cf. Godofr. Hermanni epistolam ad Ilgenium in edit. hymn. p. LXXXIX sqq.; de Endymione, Apollod. I, 4, 5— 6; Theocrit. Id. 20, 37; Scol. Theocr. 3, 39. In Scolio quoque in Harmodium apud Athen. XV. p. 695. translatio in Elysium non post mortem Harmodio obtigit, sed morte eum liberat:
ODidræ odν ou i πĩ—³ε(ειννννακαάακ ⁶ονι ˙εεέννεμαμαμααναωυν σ‿ς qæνεμνα, Lναα πενο πτοdνν dxdeuνs, Tudeid⸗ννετν ράαασαι fl0₰⁶μ ds.


