sophorum, primas rerum causas certo ordine dispositas atque ad artem revo- catas non exquirat et aperiat, neque in praeceptis communibus latissimeque patentibus versetur, sed singulas potius res contempletur ac consideret, tamen omnes Horatio arbitror assensuros, ut qui maxime commendans Ho- merum, Epistt. I, 2, 4. eum, quid honestum, quid turpe, quid utile, quid inutib sit, melius dicit ac planius docere, quam philosophos ¹). Sed quo vividior est illa imago, quam Homerus de moribus aut de tota aetatis suae ratione expressit, eo maius affert nobis adiumentum ad opiniones illius temporis ex- plorandas ac cognoscendas, sive hominum vitam in hac terra, sive deorum naturam eorumque cum hominibus necessitudinem, sive hominum conditionem post mortem spectant. Quibus ex rebus una me diu multumque tenuit atque ad cogitandum impulit, quae, quamquam saepenumero a viris doctis exa- minata, tamen meo quidem iudicio nondum ita pervestigata est, ut omnis in ea positus labor perditus sit putandus, Orei dico nateram siculi rationem, quae eum hominum mortuorum animis ei intercedit, vel earum ipsarum conditionem. Itaque quum hoc anno commentationis, quae Gymnasii nostri annalihus ex usu antiquo praemitti solet, scribendae munus ad me sit dela- lum, quaestionem de illa re denuo tractandam mihi proposui.—
Ut in ceteris rebus fere omnibus, quae ad deorum cum hominibus con- junctionem pertinent, ita potissimum in illis, quibus opinio de Hadis natura et praecipue de animarum post mortem conditione exponitur, multa et divers et inter se pugnantia Homeri carminibus contineri, nemo certe est paulbo peritior, quin videat. Attamen si quis recte consideraverit, triplicem esse reperiet ex Homeri sententia conditionem hominum defunctorum, quarum una neque bona neque mala paene omnibus in Orci regno, altera in eodem mala impiis, tertia bona paucis tantum hominibus extra Orcum sit destinata.
1¹) Nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio, vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac consiliorum expli- cant artes? Narrare vero quis brevius, quam qui mortem nunciat Patrocli, quis sig- nificantius potest, quam qui Curentum Aetolorumque praelium exponit? M. Fab. Quint. X, I.§. 47, 49.


