OQuae Homeri de Orci natura et animarum post mortem conditione fuerit sententia Commentatio. Part. I.
Etsi Crates grammaticus, Aristarchi aemulus, recte nomine inepti appellatus est, qui Homerum converteret in philosophum, mathematicum, astronomum, geographum et quidvis potius, quam quod ipse esse voluerat, ut ait Fr. A. Wollius in Prolegomenis ad Homerum p. 278, negari tamen non potest, apud poëtam nostrum multas res ex omnibus fere artibus haustas inveniri easque adeo dilucide exponi, ut ipse aetatis suae cognitione ac scientia non mediocriter imbutus fuisse videatur. Neque hoc mirum, quum poëta, ut ex carminibus eius luculenter apparet, totius vitae humanae, in qua omnes artes inter se arctissimo vinculo cohaerent, imaginem exhibuerit, qua in re frustra laborasset, nisi antea totam vitam tam publicam quam privatam ac domesticam accurate cognitam penitusque perspectam habuisset. Nemo autem unquam imaginibus depingendis, id quod constat inter omnes, superavit Homerum, qui tanta arte rebus accommodare elocutionem, tanta perspicuitate quaecunque narrat ante oculos ponere sciverit, ut non ſicta et poëmate enarrata, sed vera et facta conspicere tibi videaris. Licet igitur Homerus, ut de aliis
doctrinis taceam, philosophus non sit nominandus, utpote qui, quod est philo- 1


