Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

ficiat aut desideretur, nullum cernitur vestigium, quo totum aliquod scholium intercidisse liqueat, nusquam indicium ullum, unde Praefationis alicuius Commentariorumve partem aliquam maiorem minoremve excidisse appareat. Quod enim non exstat Donati in Heautontimorumenon Commen- tarius, huins rei ratio, quaecunque est, nobis refragari omnino non potest, vel proptera quod hie de toto in totam fabulam Commentario agitur. Quid autem in hac causa veri sit simillimum, si quando graviora argumentorum momenta explorare nobis contigerit, quam quae adhue investigavimus, suo tempore expromere non cessabimus. Tum Donatus qualis in editionibus veteribus traditur, quamquam, id quod infra cognoscemus, non ex aliquo eorum, qui soli superstites sunt, recen- tiorum Codicum profectus est, sed ex alio quodam exemplari antiquiore prodiit, tamen multum abest, ut ab eo, quem habent hi libri manu scripti, tantum differat, quantum eum differre necesse esset, si Lindenbruchii aliorumque opinio staret. Sed enimvero librorum impressorum a manu scriptis differentia nisi in eo posita non est, quod alio loco illi, alio hi uno alterore vocabulo vel pleniores sunt vel emendatiores, ut alteri ab alteris hic suppleantur, illic corri- gantur. Perpauculis quidem locis etiam ita inter se discrepant, ut illi scholium quoddam offerant, quod in his frustra quaeritur. Sed hac in re si qua in alia iustissima subnascitur dubitatio, an genuinum non sit. Ex summa vero colligendum est, asteriscos illos, ubi non tamquam per ludibrium positi sunt, plerumque nihil aliud significare nisi unius et alterius vocis omissionem ex eo ortam, quod ab iis qui recentiores Donati Codices ex vetustiore exem- plari descripserunt, huius scriptura non ubique legi potuit, propterea quod Codex ille diuturno situ adeo corruptus erat, ut, quod etiam de Asconii Codice Sangallensi recte coniecit Madvigius I. I. p. 30 sq., oras hic illic avulsas praeberet aut a tineis blattisque aliquot locis perrosus aut etiam scriptura eius alicubi omnino decolorata sive abstersa aut nonnulli certe literarum ductus obscurati aut literae ipsae incompositae parumque clarae essent. Vacua autem spatia sive latiora sive angustiora iam in eo Codice a librariis posterioribus inventa atque imitando assi- mulata si quis sibi cogitaret, temere faceret. Quae quum ita sint, sequitur, ut male divulgatus sit error, Donati Commentarios immane quantum esse dilaceratos ac deformatos.

Iam ad examinandam Reinholdi sententiam accedamus. Car. Guern. Reinholdus in Adnott. critt. in Terent. Primislav. 1830 Donatum ipsum scholia ad Terentium edidisse negat, sed post mortem magistri scholia ab ipso auctore non vulgata, quibus uterentur, ut postuma quae dicunt in lucem emitti cupientes homines cultos id munus detulisse sentit librario, quem vocat vir doctissimus, stulto aut Donati discipulo cuidam inscio, a quo propinari sibi passi sint res, ut dicere libet, pueriles nugatoriasque et confusas et tautologicas discipulorum adnotatiunculas, aquam limosam pro lacteo magistri fonte. Cui sententiae nihil est quod non refragetur. Tota pervertitur vel uno testimonio ipsius discipuli Hieronymi in Apolog. adv. Rufin. Opp. Tom. II. p. 300. D.:Puto quod puer legeris in Terentii comoedias praeceptoris mei Donati(sc. Commentarios). Haec per se satis liquent. Sed alia sunt multa quae adversantur.