Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

T. III. L. IV. C. IV. p. 408 sq. Ed. Ernest. receptae faber, non tam indignus fide quam barbarus quidem atque insulsus, de Donato tradit his verbis ita restituendis:Hic calamauco caput fovens, super quavis ratione consultus, breviter omnia et furibunde explicabat, ita ut nec quidam a discipulis interrogare auderet. Quocirca dum saepe furore perstreperet cet. Quae huius Vitae loci Fabricius ex schedis Danielis transtulit vocabula, calaumaco, quidem, interrogari. quum corrupta viderentur, emendavimus, duo posteriora quidem conjectura, calamauco autem, de quo apud veteres capitis tegumento adeundus est Du Fresne Glossar. ad scriptt. med. et inf. L. s. v., auctoritate Codicis Parisiensis refecimus, ex quo Osannus, quum Lutetiae Parisiorum commorabatur, Vitam Donati religiose, ut omnia, descripsit, in universum quidem eandem, quam Petrus Daniel dedit, singulis vero iisque multis locis ab ea admodum diversam longeque emendatiorem atque etiam pleniorem, ut aut Danielem negligentius suam eruisse suoque ingenio nimis indulsisse aut Osanni Codicem alium esse oporteat. Sed hanc Donati Vitam secundum aAνπmꝓτοαςον Osannianum, quod vir liberalissimus nostrum esse voluit, recognitam variisque, quibus apud Fabricium laborat, mendis purgatam alias edere in animo habemus, ubi ad Donatinum illud revertendum et qua fide illa sit, copiosius exponendum est, unde simul intelligetur, quo iure Schopenus l. l. p. 33 huius Vitae ne mentione quidem facta dixerit, de vita Donati nihil prorsus compertum nos habere aliud, nisi Grammaticum eum fuisse longe celeberrimum.

At vero asteriscos, qui in Codicibus Donati aliquoties oculis occurrunt, pro totidem signis, quae scholia non integra esse indicent, habeat aliquis praeeunte Lindenbruchio l. I. Sed illi aliis locis aperte mendaces sunt, aliis saltim perquam incerti ac fallaces, ut maximopere caven- dum sit, ne decipiamur. Namque in his Commentariis nonnulla ex iis, quae eadem de re in Q. Asconii Pediani exemplaribus manu scriptis atque editionibus veteribus haud infrequenti nos edocuit Madvigius I. l. p. 30 sqq., diligentem circumspectamque considerationem a nobis postulant, verum etiam quaedam alia in Asconianos quidem commentarios, codicem eorum Sangallensem, huius apographum Poggianum ceterosque, qui inde fluxerunt, et codices et editiones antiquas cadentia, a Donatinis autem plane aliena. Primum enim in veteribus Donati editionibus, et quas nosmet ipsi inspeximus et quarum ab aliis inspectarum notitiam accepimus, nulli omnino reperiuntur asterisci, sed tantummodo aliquot lacunae, aliae minores, maiores aliae, omnes vero eae, quae nulli editioni veteri non communes sint quibusque verba graeca omissa significentur. Quod quidem ut latinis locis laudatis sive postmodo colorandi causa sive aliis ex causis fieri solebat, ita vel notissimae librariorum in exemplaribus deseri- bendis, ex quibus editiones antiquae typis exscriptae sunt, graecos locos literarum graecarum inscientia omittendi consuetudini vel etiam graecarum formarum in officinis typographicis illius aetatis inopiae tribuendum est. Deinde neque in Praefationibus in singulas comoedias neque in Commentariis ipsis, quales et in codicibus et in editionibus veteribus exhibentur, orationis

nexus usquam est diremptus, nihil non consequens arteque cohaerens, ut nihil quidquam de-