— 20—
adulterinum sit ac nihil legendum, quamquam vetustissimum quidem vitium est. Itaque versum sic restituendum esse putamus: Nihil&st iam dictum, quòd non sit dictum prius.
De reliquo illa Donati sententia aut iocosa est aut, si seria, valde singularis videretur, nisi ex his quaestionibus appareret, istam re vera non modo eum ipsum uti in Commentariis sic etiam in Vita Terentii, sed ceteros quoque scholiastas secutos esse, quod quidem negotium suo dumtaxat more factitarunt omnes epitomarum auctores eclogarumque confectores, et qui sua vi et qui operariorum instar scriptorum flosculos decerpebant. Atque hoc quidem plus minusve in omnes satis longae Graecorum Romanorumque aetatis scriptores convenit, qui, quum suo quidquam Marte scribere nequirent, scribere tamen cuperent, sive publici sive privati cuiusdam consilii causa, ut lIoannes Stobaeus 4ydol*νον, ex alienis scriptis utcumque confecta, quod vitium omnibus seculis labentibus inhaeret, sua quisque ratione suisque saepe admixtis recoquere quam nihil scribere maluerunt, ut scribentes potius quam scriptores appellandi sint. Hinc sane optime explices, quare tam multorum operum eclogas quidem adhuc habeamus, sed opera ipsa perierint: nam perire volebant eos, qui ante se sua dixissent. Et ea libros conscribendi ratio quum usu recepta semel esset, per longam imitantium seriem ad extremos usque aevi medii fines propagata ex conditione primum liberiore in faciem tanto magis servilem paulatim non abire non poterat, quanto deterius hebescebant ingenia hominum. Ita quas dicunt Catenas Patrum, quibuscum haud male conferas Donati Commentarios quarumque novam Syllogen ante haec quattuor circiter decennia in bibliotheca Vaticana invenit atque edidit Ang. Maius in vett. scriptt. nov. Collect. Rom. 1825, non, ut vulgo putant, ex recentiore quadam otiosorum hominum inventione, sed ex imitationc moris multo antiquioris, iam inde a tempore literarum labentium coepti, ubi, ut Tacitus ait, magna illa ingenia cessere, ortas esse patet. Non raro etiam tales operae principum seu consilio seu iussu susceptae sunt, velut, quam quasi encyclopaediam quandam historicam nominare licet, Sylloge illa sive Yuyrayu« historicum in quinquaginta tria Teuxy quae vocabantur digestum, quod Constantinus Porphyrogennetus ex historicis graecis magnam partem optimis confici jussit cuiusque Tæuxy aliquot hodie supersunt in Corp. hist. Byzant. P. I. ed Bonn. MDCCCXXIX. Quin etiam illi ipsi partim florilegi vel epitomarum opifices erant, qua re ex florilegiis quibusdam altera florilegia vel scriptorum breviaria facta sunt, ut Petrus Patricius, cf. Niebuhr. I. I. Praef. p. XXV, quamquam quaeren- dum esse videtur, utrum Dio Cassius ex Petro Patricio excerptus an Dio Cassius ex ipso Dione Cassio exscriptus in illis Teuxech contineatur. Sic Iliupersis Arctini a Proclo excerpta, quod Procli compendium ipsum quoque excerptum est a Photio.— Ceterum dictum illud Donati magis concitatum quam tranquillum docentis animum indicare videtur, atque huc pertinent, quae sive ex Hieronymo sive aliunde sumpta sunt, Vitae Donatinae ex veteri Codice Regis Galliae a Petro Daniele in chartas suas transcriptae ex iisque ab I. Alb. Fabricio in Biblioth. Lat.


