Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

dietum bis positum, ut superius peccatum, diversa significat. Aliud sane foret, si nullum Donati commentum in hunc locum exstaret; tum enim nesciremus, quo forte pacto illa Donati verba cum ceteris congruerent. Satis igitur perspicimus, istud quidem scholiorum quae dicuntur deperditorum Donatique lacunosi indicium esse nullum. Irs He(I aAlli vup

Sed aliud lucrum ex illa Hieronymi memoria faciendum est pro Terentio. Poctae editores prorsus neglexisse videntur Hieronymi locum, quo doceri poterant, quae genuina senarii ab eo laudati, nec ipsius quidem pleni, scriptura esset. Duobus enim vitiis laborat ille Prologi in Eunuchum Terentianam versus 41., qualis hodie apud omnes, praeterquam quod Fleckeisenus V. D. alterum bene sustulit, legitur: 1

Nallum ést(mullunst) iam dictum, qud non dictum sit prius. Sensit quidem Bentleius qua erat animi sagacitate mendum aliquod latere et vel improbata quinque Codicum suorum non sit dictum prius exhibentium auctoritate dietum ante quod transponi iubet, sed male. Nam ne commemoremus, libros scriptos repugnare, iusto longius abest dictum a prius; utrumque autem coniungendum est artissime, quum iam dictum et prius dictum ponantur ex adverso. Quare optime monet Westerhovius:Illa vero iam et prius emphasi non carent idemque valent, quod nune et olim. Eius vero traiectionis ratio, quod supra v. 27. eodem modo collocata sint verba: si id est peccatum, peccatum imprudentia est, hic nulla est. Dictum enim in arsi sit oportet et traiectione quidem opus est, id quod Bent- leius recte sensisse videter, sed in aliena arsi posuit. Egregie tota causa componitur ab Hieronymo, quocum Codices Bentleiani consentiunt atque etiam Donatus in Editionum nostrarum Venetarum, de quibus infra existimabimus, antiquiori, ita quidem: quòd non sit dictum prius. Huc accedit quod Codices duo Berolinenses ab Osanno, praeceptore nostro summa dietate reverendo, collati adstipulantur, quod is qua erat animi benevolentia nobiscum communicavit. Praeterea Hieronymus legit pro nullum nihil, quod adverbii loco usurpatum profecto exquisitius et sermoni comico aptius est; ad hoc vel propterea praeferendum videtur, quod Hieronymus omnibus Terentii exemplaribus nostris praestat fide. De corruptela enim aut vocabulorum immutatione apud Hieronymum, quamvis apud eum particula iam deficiat (nam ipsum eam omisisse multo est veri similius), veremur ut cogitari possit, quod eius exemplaria longe sunt Terentianis integriora atque incorruptiora; namque a monachis religio- sissime describebantur conservabanturque. Adde quod exemplar Terentianum, quo Hieronymus usus est, certe ex melioribus fuit. Denique Donati Codices Terentiani nihil habuerint necesse est, alioquin, si nullum habuissent, adnotare; dietum bis positum diversa significat, sive quod ibi idem est, alterum dictum est nomen substantivum, alterum participium, plane otiosum fuisset Donatoque indignum, quod non eodem modo convenit in adnotationem ad Prologi versum 27. Licet igitur etiam apud interpretem nullum reperiatur, tamen non dubitamus, quin 3

.