— 18—
illustre, quod nihil dubii relinquat, afferri possit. An forte enarrationes sive potius adnotationes videntur iusto breviores? At eas ipsas Donati proprias esse neque alienas earumque obscuritatem quandam ac nimiam hic illic sermonis brevitatem ab ipso Parrhasio itidemque a Lessingio, nec ignorata partim quidem eius rei ratione, Donatinam esse agnitam, de hac causa iam supra satis dixisse nobis videmur. Eadem fere monemus et ad superiora remittimus de iis, quae a Donato profecta non esse putant, nisi quatenus ex plenis magistri scholiis excerpta volunt, quo quidem maxime spectasse videtur Schopenus.
Quod autem ad id attinet, Donati Commentarios truncatos mutilatosque esse, primus et praeter Lindenbruchium in Observatt. ad Aelii Donati Commentt. in Terent. Andr. init. unus, quod meminerimus, Fabricius l. l. hanc rem verbo tetigit. Nituntur viri literatissimi auctore Hieronymo, qui in Commentariis in Ecclesiast. c. I. refert:„Quid est quod fuit? ipsum quod erit. Hinc quid simile sententiae et Comicus(sc. Terentius Eunuch. Prolog. v. 41) ait: „Nihil est dietum, quod non sit dictum prius.“ Unde praeceptor meus Donatus, cum ipsum versicu- lum exponeret:„Pereant, inquit, qui ante nos nostra diæerunt.“ Quae Donati verba hodie nequid- quam quaeri in eius Commentariis in Terentium dicunt Lindenbruchius et Fabricius. Unde colligunt, Donati scholia esse mutila. Sane frustra quaeremus illud dictum in Donati scholiis. Sed quis est, quaeso, qui aliquid tale quaerat in scholiis? Numquid potest eiusmodi exclamatio pro loci Terentiani interpretatione haberi? Minime omnium. Immo Donatinum illud nihil aliud est nisi viva magistri vox sive ex verbis Terentianis ab eo derivata sententia, certe numquam in Commentariis scripta, sed dicta in ludo, quum praeceptor discipulis versum explanaret, id quod declaratur ipsis Hieronymi verbis:„quum ipsum versiculum exponeret.“ Quare enim exponeret? Is parum latine sciat necesse est, cui non e vestigio ex Imperfecto appareat, dictum illud quasi digito demonstrare cathedram; alioquin Hieronymus, si scriptos magistri Commentarios significa- turus fuisset, sine dubio scripsisset aut exponens aut quum exponit. Igitur tum quum exponebat versum, Donatus in cathedra illud verbum locutus est, quod in mentem venit discipulo scribenti, qui ex ore praeceptoris ipse audierat. Sed ut concedi posset, Imperfecto locum dare seribenti licuisse, prorsus incondita sive potius nulla foret ista versiculi interpretatio. Nam Terentius a Luscio Lavinio poeta comico, obtrectatore suo, vituperatus insimulatusque, quod Colacem et Eunuchum, Menandri comoedias, iam a Naevio et Plauto in latinum conversas, dedisset neque ipse trans- tulisset, scivisse se pernegat, illas fabulas prius factas fuisse latinas, seque ipsum eas latine reddidisse affirmat, nihil vero nisi personam parasiti et militis gloriosi, quibus etiam Naevius et Plautus usi essent, e Menandri Colace sumpsisse. Quod autem aliis licuisset, id sibi quoque licere neque quidquam omnino iam esse dictum, quod prius dictum non esset. Ecquid ad haec apte quadrant ea, quae tamquam interpretandi causa Donatus adscripsisse fertur:„Pereant, qui ante nos nostra dixerunt.“ Nonne abhorrent a magistri scholio, quod in eius Commentariis
legimus:„Nullum est iam dictum, quod non dictum sit prius] Txiεμια örouν, Aoxij. Nam
—


