Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

quidem crederemus, sed nemo tamen facile reperietur, qui in tanta separatorum scholiorum segete locum det tali divinationi. Quod reliquum est, nonne fieri potuit, ut Donatus aliena quamquam non diversa adiungeret suis, ut quae ipse enarrasset, aliorum auctoritate confir- maret doceretque, quo fidem suam augeret, etiam alios secum consentire? Verum enim vero huiusmodi exempla si quis acrius introspexerit, omnino pauca agnoscet, saltim multo rariora quam vulgo putant. Itaque etiamsi Donati Commentarios in nullam partem interpolatos esse nemo contendet quis enim quod omnibus veterum scriptis accidit, id uni Donato accidisse neget? tamen quicunque in hac re diindicanda versabitur, quum paucissima, quae alienae manus notam prae se ferant, ut neque Donato neque cuiquam superiorum scholia- starum adiudicari possint, inventurus sit, haud quidquam sine summa cautione atque circum- spectione obelo signabit aut proscribet.

Nec vero creduli simus iis, qui haec scholia partim contracta sive excerpta, partim etiam trunca sive mutila et decurtata esse adseverant. Namque uti in hoc genere fieri solet, si quando quis coniecturam aliquam aut suspicionem iniecit qualemcunque, alii opinionis specie decepti se applicant ac longius progredientes iam rei nondum probatae causas undique con- quirere student invita Minerva. Itaque quum semel subscriptum esset sententiae, Donatina mirum quantum esse corrupta atque interpolata, subscriptores, ut quam Donatum expertum esse aiebant barbariem quasi plena esset, quidquid corruptelarum nomine venit in aliis auctorum veterum libris deprehensarum, ad eum transferre non dubitabant. Postquam enim Parrhasius Ep. c.& Ep. LVIII et Tanaq. Faber 1. I. Ep. 62, ubi is quod nihilo fere rectius de Servii in Vergilium commentariis contendit, ex Serviano illo opere nihil nisi epitomas quasdam sive collectiones et plurimas quidem ab imperitis hominibus consarcinatas nos habere, idem etiam in Donatum contulit, huius Commentarios a posterioribus Grammaticis librariisque extenuatos sibi videri prolocuti sunt: ne I. Alb. Fabricius quidem in Bibl. Lat. ed. Ernest. T. I. c. III. defuit, quin in easdem partes abiret et eo usque procederet, ut haec scholia non solum e Donato, verum etiam ex aliorum commentariolis excerpta atque in unum corpus collecta affir- maret, quamquam pro ingenii acutissimi modestia non poterat, quin caute adderet: fortassis. lam vero Schopenus I. I. p. 48 sq. ut sententiam traditam fulciret et sustineret, contractionum opinabilium originem exquirere conatus est.Nam in describendo, ait, librarii copias Donati contraxerunt et attenuarunt saepissime; non numquam etiam scholia tantum ad sensum reddi- derunt; quae sic minuta ac mutata posthac collecta iuxta genuina magistri verba inepte posita sunt: unde eadem eodem in loco bis terve plerumque sententia legitur nunc breviata nunc verbis reficta. Sed haec argutiora quam veriora sunt omnique et argumento et ratione probabili vacant. Istae quidem disputationes in universum institui quaestionesque id genus moveri de quovis prope veterum scripto possunt. Earum vero imminutionum ne ullum quidem vestigium

dispicitur neque in Donato ipso neque apud alium rei indicem, ut ne unum quidem exemplum