Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

sint Artes seu Editiones eius, perviderit. Praeterea multa sunt, quae nobis quidem superva- canea vel inepta vel etiam ridicula videntur, sed non ita veteribus idque minime Grammaticis, quos in hoc ipso genere mirum quantum a nobis distare in aperto est; at haud unum accuratius intuenti non idem videbitur, quod primo obtutu videbatur, ut praepropere condem- natum iam probet. Quod praecipue in iis locum habet, quae bis terve repeti aut inculcari, quamquam aliis verbis, eodem tamen sensu, narrant. Namque non semel posteriore scholio aliquid novi haud spernendi quidem, saltem similis locus e scriptore aliquo depromptus sive exemplum quoddam continetur, quod frustra quaeritur in priore. Quin etiam si non in omnibus, certe in longe plurimis eiusmodi scholiis praeter analogiam alium prorsus sensum eumque elegantem detegere licet. Et haec re vera cadunt in quodvis exemplum a Parrhasio atque Schopeno in sententiae suae fidem adductum, et quae ab iis electa sunt exempla, ea ipsa paene sola graviora videntur ac suspectiora. Quam ad rem confirmandam documenta infra dabuntur. Neque illorum scholiorum latinitas negligenda est, quippe quae numquam non ita com- parata sit, ut aetatem Donatina posteriorem nullo modo redoleat. Iam vero quis tandem explicet, quo modo factum sit, ut, quum peculiares Donatt Codices mss. exstent, Donatina igitur a Terentianis omnino seiuncta prius fuerint, tanta commentorum quasi farrago sive a magistris quibusdam sive a librariis de penu suo ad interpretandum Terentium in marginibus Codicum eius posita, ut volunt, transcribendo in Donati volumina manarent, aut ut ii, qui Donatum exararent, ex suopte ingenio bina vel trina in suum quaeque locum ingererent commenta, nedum tam praeclara maiorem partem et egregia? Quum vero praeter Donati Commentarios habeamus scholia interpretum quattuor, Eugraphii, Calpurnii duorumque incertorum auctorum, quumque praeter Nigidium, Probum, Asprum item quattuor alios, Evanthium, Servium, He- lenium Acronem, Aruntium Celsum, ne commemoremus C. Sulpicii Apollinaris Periochas et Calliopii Recensionem, Terentii fabulas commentatos esse in confesso sit: quis est, quaeso, cui etiam largiores uberioresque copias a Grammaticis in poetam comicum cumulatas esse credibile videatur? Ob id ipsum profecto non erat, quod Schopenus suspicaretur, demum magistrorum choro stipatum fuisse Terentium. Servius autem et a Schopeno et ab aliis, quod sciamus, ab omnibus praeter Muretum prorsus omittitur. Servii vero scholia in Terentium diserte praedicat Muretus ad Catullum ed. Ven. p. 72:Collocare proprie dicuntur in lecto cet. Auctor Servius in Terentium, non ille quidem ementitus Servius, cuius vulgo ineptiae quaedam in Terentium circumferuntur, sed vetus ille Servius, cuius in Terentium commentarios nnsquam adhuc excusos magno studiosorum bono propediem editurus est Manutius. Haec Serviana non modo ubi lateant, verum etiam an umquam exstiterint, recentiorum inde a Mu- reti Manutiique aetate seculorum Philologos plane fugere videtur. Quodsi ex illis omnibus interpretationum cumulis nihil quidquam separatim haberemus praeter Donatum, unam

alteramve preditorum commentariorum partem cum Donatinis utcumque coaluisse haud absurde