— 15—
Rufinum p. 304 A:„Ex quibus(Origene, Apollinario, Didymo), licet pauca, decerpsimus, et nonnulla, quae nobis videbantur, adiecimus sive subtraximus.“ Deinde p. 304 D:„Sin autem in eo scandalum pateris, quare latissimam Origenis disputationem brevi sermone comprehen- derim et lectori sensum eius aperuerim, atque ex eo tibi occultus illius videor esse sectator, quia nihil ab eo dictum praetermiserim: vide ne hoc idcirco fecerim, ut vestram calumniam declinarem, ne me diceretis, quae ab eo fortiter sint dicta, tacuisse et illum in graeco robustius disputasse. Posui ergo omnia, licet brevius, quae in graeco reperi, ut nihil haberent discipuli eius novi, quod Latinorum auribus ingererent; facilius enim nota quam repentina contemnimus.“ Tum p. 307 C:„— latissimam Origenis expositionem et eosdem sensus per diversa verba volventem breri sermone constrinrimus, nihil exemplis et assertionibus illius auferentes.“ Praeclara sane adminicula a discipulo ad praeceptorem illustrandum recteque iudicandum suppeditata posteris. 3
At si Donatus in Commentariis suis varias diversasque aliorum scholiastarum sententias tradere non solum potuit, sed re vera- tradidit idque haud dubie fere sine auctorum nominibus, ut ex hac quidem parte eius scholia non esse interpolata concedendum sit, ex alia tamen parte aliena tantoque Grammatico indigna iis adhaerere contendere licet auctoritate Parrhasii et Schopeni. IIle enim eadem saepius inculcari, hie etiam ultra progressus cuiusvis ferme scholii sententiam repetitam bis terve legi adeoque nugas atque ineptias elegantiae venustatique Donatinae immixtas esse temere affirmat. Sed fallacissimum hoe atque lubricum est argu- mentum, quo istud, quod uterque vult, interpolationis genus probetur, quum in aliis tum vel maxime in his ipsis Commentariis. Namque Donati scholia quum plerisque veterum scriptis aliquanto corruptiora ad nostram memoriam pervenerint, interpolationum specie eo nos facilius decipient, quo magis hanc considerationem neglexerimus. Id vero non unum offertur, quod hac in re animadvertendum erit. Diligenter enim distinguendae sunt adnotationes, quae ad solam Grammaticam sive quae ad ipsa verba eorumque sensum referuntur, ab iis, quae ad alias res, in primis ad rem scenicam et ad genus quod vocatur aestheticum spectant. In his quidem censendis leges criticae tanto circumspectius exercendae erunt, quanto eae ipsae praestantiores non esse non possunt omnes, propterea quod fabulae Terentii aliorumque poetarum comicorum in pulpito agi solebant etiam aetate Donati multoque certe magis Nigidii, Probi, Aspri, quorum commentarios cum aliis earum rerum fontibus supra commemo- ratis suisque ludorum artificumque scenicorum animadversionibus Grammaticum in rem suam convertisse liquet. In illis autem tractandis caveamus, ne iusto acriores simus neve quid exterminemus, quod Donati aut unius ex prioribus illis interpretibus possit esse eo certius, quo in rebus grammaticis saepius falluntur adeoque aliquoties ineptiunt huius artis magistri, vel qui in numero illustriorum habentur. Hoc vero nomine in hac quidem re etiam
Donatum pariter atque alios accusandum esse nemo non largietur, qui, quantuli hodie quidem


