— 14—
revincatur, neque idem in Donatum cadere quivis facile concedet; quumque Hieronymus Rufinum maxime ad Praefationem suam revocet, si quis quae ante monuimus attentius ponderaverit, etiam Donati Praefationem quandam aliquid tale commemorantem praeter ne- cessitatem fuisse arbitrabitur, quamquam eam rem aut ab ipso praemonitam esse posse aut ipsis Commentariis ineuntibus interpretandi rationem priorumque interpretum afferendorum ordinem per se monstratum esse non est quod negemus. Itaque quod fieri potuit, id re ipsa factum esse si quis velit, sive in eiusmodi Praefatione sive primis in Commentariis, quod quidem opere procedente alienum esset, scholiastarum nomina aliasve eorum significationes ab Hieronymo perscriptas a Donato quidem exaratas fuisse, sed a scriptoribus librariis librum Donatinum in exemplaria transcribentibus postea esse omissas credat per nos licet, quam opinionem pro exemplo modo allato non ita improbabilem esse fatemur.
Denique quod superiores Terentii interpretes, quorum scholia traduntur, interdum a Donato nominantur, id sententiae nostrae non repugnat. Nam qui huc pertinent loci eius- modi sunt omnes, ut auctorum nomina reticeri non deberent, si quidem intelligi volebat Donatus neque aliena tamquam sua venditaturus videri. In illis enim exemplis aut consuetus scholiorum enumerandorum ordo plane inversus reperitur, id quod sane penes magistrum fuit, quin etiam esse debuit, ne servile quoddam ingenium prae se ferret neve discipulis aliisque volumen replicantibus fastidium crearet, aut si non inversus, eo tamen mutatus est ordo, quod uon omnium antiquiorum interpretum, sed unius solummodo eiusque posterioris commentum, quod ipsi afferendum videbatur vel quod unum erat, attulit suo ipsius vel praemisso vel postposito, aut postremo compendii causa scholium proditur attenuatum. Haec vero omnia ut non ita se habeant, quidni Donato licebat rem variare et illa nomina non numquam in medium producere pari interpretis iure, atque Hieronymus veteresque scho- liastae factitabant? Et ut postremum solum subtiliter persequamur, Donatum, quae aliena effundat, ea nusquam orationis contractione imminuisse nec suis verbis sensum tantummodo reddidisse quis est qui cogitet? Id enim et per se et ex more antiquorum interpretum proprio, id quod vel ex Servio ad Vergilium atque ex scholiis ab Ang. Maio Mediolani 1818 editis potissimum elucet, et ex ipsis Donati verbis et ex afferendi modo intelligitur. Idem utique Donatus Terentii Vitam primitus a C. Suetonio Tranquillo latius descriptam aliorumque auctorum Vitas Terentianas in compendium redegit, quod accuratius ostendere de Terentii Vita disputantis est. Omnino autem de Donato tenendum hoc est, quem, ut verbo Pliniano utamur, literarum iam senescentium reductorem quendam ac reformatorem quodammodo appellare liceat, eum ipsum ad veteres reducem etiam plura ex antiquioribus fontibus hausta eaque plerumque in angustum coacta propinasse aequalibus, quippe quibus Varronem quoque et Ni- gidium, literarum Romanarum principes, in Commentariis suis obtulerit. Illud adeo Hieronymus
discipulus, qui praeceptorem nescio an etiam hac in re imitatus sit, comprobat contra


