Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

alterutrum ubique et omnino necessarium fuisse, nonne haec additamenta a librariis tolli potuerunt tamquam inutilia? praesertim si spectamus, posteriorem Commentariorum partem priore longe incorruptiorem ad nos pervenisse. Quam ob rem sane iis, quae ab initio saltim addenda fuisse aliquis credat, toto ceterorum sententias tradendi modo et ordine semel con- stituto satisque intellecto ultra non amplius opus erat, et quae supervacanea videbantur, etiam deleri poterant, cuius rei exemplum quam maxime mirum infra cognoscemus. Ceterum ne longiores simus, adeamus Hieronymum eodem illo nomine a Rufino reprehensum et quem is in commentariis componendis observaverit morem discamus. Hieronymus enim I. I. p. 304 C: Certe, ait, in expositione ista nullum crimen est; et Origene dicente contraria, nos ecclesia- sticum sensum secuti sumus. Et quia commentatoris est officium, multorum sententias ponere et hoe me facturum in Praefatione promiseram, etiam Origenis absque invidia nominis eius explanationem posui dicens: Alius wero, qui Fc. Et paulo post p. 306 B:Quorum(Sc. Origenis, Didymi et Apollinarii) nomina non posui, ignosce verecundiae meae. Non debui eos carpere, quos imitabar ex parte et quorum in latinam linguam sententias transferebam, sed dixi: qui diligens lector est, statim requiret et discet. Et rursus in fine:Alius vero hoc quod ait&c. Deinde p. 307 A:Quod est in isto loco peccatum meum? illud nimirum, pro quo supra respondi, quare non eos, a quibus dicta sunt, nominarim. Tum denique p. 308 B: post simplicem expositionem Origenis posuerim quaestionem, ex cuius persona tacito nomine dixerim: opponi nobis potest, quod non sit vera sententia&c. Quibus tacitorum nominum causis adjungit p. 307 A: superfluum erat, per singula Apostoli testimonia eorum nomina ponere, quornm me opuscula translaturum in Praefatione signaveram' et p. 308 D:Haec nostra sententia est. Igitur omne quod sequitur deinceps et opponi nobis potest, ostendimus non ex nostra, sed ex contradicentium intelligi debere persona. Haec est igitur interpretandi ratio ab Hieronymo ex hac parte instituta. Is vero doctoris sui exemplum ea quoque in re tanto magis secutus esse videtur, quod inimicum suum et Grammaticorum et Rhetorum praecepta aspernatum magnopere vituperat, quin adeo ipse dicit l. l. p. 303 C: Nisi enim et prolixum esset et redoleret gloriolam, iam nunc tibi ostenderem, quid utilitatis habeat magistrorum limina terere et artem ab artificibus discere. Quod si cui Hieronymum Donati exemplo has interpretis partes egisse idcirco non verisimile videatur, quod his locis magistri sui auctoritatem nomenque non attulerit, vix est cur commemoremus, profecto opus non fuisse, ut singulis quibusque locis afferret. Immo satis habuit discipulus praeceptorem semel initio appellasse auctorem suumque ducem. Quid? quod, sicut Donatus, itidem Hiero- nymus usus est illis quarum praecipuas supra didicimus formulis. Id autem quid sit causae cur Donatus nisi hie illic non fecerit, postea videbimus. Neque vero Hieronymum idem ubique fecisse constat, immo potius locis omnino opportunis atque idoneis. Is quidem plane

dicit, quare superiorum interpretum nomina tacuerit. Sed hoc defensoris esse, quo accusator