Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

testimonio non ancipiti, quod quidem maiorem partem ipse adscripsit Praef. p. III, sedulo pensitasset, certe suo de speciosis Vaccae ceterorumque Lucani interpretum interpolationibus iudicio haud parum moderatus esset, praesertim quum locum Hieronymi ab ea quidem parte recte fere explicet:Prius quod attinet(sc. commentariorum in Lucanum rationem) ex Hieronymi verbis apparet, in Lucani commentario, quemadmodum apud Donatum aliosque, varias explana- tiones, si non plurium, certe duorum interpretum exstitisse, quorum alter alterius interpretationes vel commemoraverit vel adeo refutarit. Et quod leviter in transitu attingimus, ille Lucani interpres(sive potius interpretes, ut verba Hieronymi indicare videntur atque adeo Vacca ipse IX, 430 verbis:Alii sic accipiunt dictum et alio loco denotat), quem dicit Hieronymus et quo usum esse Vaccam plus quam veri simile est, non demum aetate Hieronymi, ut censet Weberus Praef. III, commentarios in Lucanum conscribere potuit, sed potius, si non multo, certe paulo ante Hieronymi aetatem id factum esse manifestum est, propterea quod Hieronymus adversus Rufinum ait:Puto quod puer legeris et q. s. Unde colligimus, commentarios illos, quum Rufinum annis haud paucis longius provectum fuisse quam Hieronymum nobis liqueat, proprie et restrictius Donati quidem, non autem Hieronymi aetate esse conditos. Denique, ne hoc praetermittamus, iisdem quibus Donatus, alii, formulis passim utitur etiam Pseaudo-Asconius in commeatariis in Cic. Divin. et Verr., e. c. in Praef. Divin. et secundum editionem Q. Asconii Pediani, Lugd. Batav. 1675 p. 16, 17, 22 duobus locis, 23, 24, 27, 29, 30, 34, 44, 47, 57, 76, 79, 98, 103, 108 et 120. Quod autem in vero Asconio nullum huius rei vestigium cernitur, id mirum videri nequit, idcirco quia haec interpretandi ratio ab illa quidem aetate tam aliena habenda quam incredibile est, ante Asconium iam ullum fuisse Ciceronis interpretem, quem Asconius in suis in Ciceronis orationes commentariis respicere posset. Qua ex re etiam certius efficitur, rectissime iudicare Niebuhrium Praef. ad Front. Berol. p. XXXIV. n. 4 et Röm. Gesch. ed. II, T. 1, p. 492(ed. III, p. 524), commentarios in Div. et Verrin., qui hodie apud nos circum- ferantur, Asconii haud quaquam esse posse, sed scholiastae cuidam aetatis inferioris tribuendos esse. Quod peracutum V. Cl. iundicium, in summa quidem vere, in singulis autem iisque multis partibus falso a Madvigio in egregia sane de Q. Asconio Pediano disputatione Haun. 1828 enucleatum confirmatumque, dignum est, quod denuo retractetur atque recolatur.

Quod Hieronymo teste Aemilius Asper, Vulcatius, alii interpretes fecerunt, ut eruditis hominibus in medium prolata in diem evolventibus probeque scientibus quamquam notissima tamen repeterent, idem Donatum fecisse quominus credamus quid impedit? Ut omnis de hac re adimatur dubitatio, unum tantummodo scholium adscribamus, quod eiusmodi est, ut quum leve sit nec quidquam nisi locum Vergilii contineat, tamen a Donato ex Aspro excerptum esse miremur, ad Phorm. I, 2, 24: Memini relinqui me, deo irato meo] Sic Vergilius(Aen. XII, 539):... nec di texere Cupentum, Aenea veniente, sui. Hoc Asper. Et quod attinet ad

tacita antiquiorum interpretum nomina aut omissas formulas ab Hieronymo proditas, ponamus,