— 11—
tribuit imitationeque ea in re dignum eum esse dicit, velut ad Andr. II, 2, 21: Rogo: negat vidisse] Mira brevitas et imitanda. Quin hanc Donati propriam fuisse virtutem confirmat Vitae Donatinae, de qua infra paulo plura disseremus, scriptor incertus his ipsis verbis:„Breviter omnia explicabat“(sc. in ludo literario). Sed ut hoc quasi per transennam dicamus, omnibus paene locis, si eos solos, qui ad fabulas graecas spectant. excipias, Donatus magis subobscurus esse videtur quam re et veritate est. Tum ille quidem scripsit eruditis hominibus iisque aequalibus literarum peritis, non posteris fontium ignaris. Itaque non opus erat aut religiosa praecedentium Terentii interpretum notatione aut talibus additamentis, qualia desiderat Parrhasius:„quidam locum sic edisserunt,“„alii sic interpretantur“, quae, quum allata sententia per se intelligerentur et diversae contrariaeque essent sententiae, eo inutilius erat adiungere, quo locum Terentianum repetitum pressius subsequuntur singulae cuiusque interpretis explana- tiones, ut ad verbum conveniant nostra scholia cum iis, quae refert Hieronymus:„multorum sententias replicant.“ Quaerendum est igitur, non quid nobis opus sit, sed quid Romanis fuerit. Neque Hieronymus ad constantem et rigidam quandam interpretandi legem ut ratam et immutabilem Commentarios Donatum composuisse diserte enunciat, sed generale quoddam in exemplum commentandi proponit, quod ubique in usum vocari possit. Et profecto id non solum Hieronymo, sed ipsi quoque Donato consuetum erat. In huius enim Commentariis eius rei non vestigia quaedam recondita, immo apertissima reperiuntur exempla, velut ad Andr. I, 1, 28: Plerique omnes] doxæicuοες est; nam errant, qui plerique rœbεντνον intelligunt—, et aliis locis; ac prope nulli non scholiastae Romano usitata, in primis Hieronymo frequentissima illa: alius, alii, hoc quidam putant, adnotant quidam, adnotatur, ut stulti putant, sunt qui etc., quorum causas apud Donatum paulo inferius penitus perdiscemus. Haud aliter apud graecos scholiastas, e. c. Aristotelis, Aristophanis, Theocriti, Sophoclis, ubi creberrimum illud: t obroc. AAdo, ¹ dals, quod item apud Donatum ad Andr. I, 4. 7: aut aliter, et apud scholiastam a C. Fr. Webero editum, Lucan. Pharsal. vol. III. Lips. 1831 p. 359 ad Lib. V. v. 272: vel aliter, v. 273: aliter, et quae nisi variata afferendi formula non est, idem plane significans p. 494 Lib. VI ad v. 708: Est et alia expositio. quibus ipsis ex verbis satis apparet, expositionem illam posteriorem non eundem scholiastam habere auctorem atque priorem, quod quidem Weberus Praef. IX. opinatur, sed tantummodo tradentem; ac ne plura, apud alium Lucani interpretem ibidem p. 187 Lib. I, 16, II, 476 et III, 56: vel aliter. Illum vero Pharsaliae scholiastam ut consentimus cum Webero coniectura admodum probabili augurante esse Vaccam eumque Grammaticum seculi sexti, ita contra eum Praef. VII vix ambigimus, quin eundem non tam interpolatum quam disiectum atque in varios Codices dispersum esse F. A. Wolfius, ab ipso quidem Webero Praef. IV laudatus, sagaciter perspexerit Anal. lit. I, p. 203:„Haben wir doch sogar Scholiasten, die noch jetzo nicht fertig sind, und gleichwohl schon übervollständig, wie der über den Lucan ist ete.“ Quam si Weberus Wolfi sententiam una cum Hieronymi 2


