— 10—
ausim. Vel quaevis pagina einsmodi continet observata, quae uti seriptoris ingenium pariter atque eruditionem probant, ita illustri isto Grammatico non sunt indigna habenda. Atque his ipsis eadem fere inest dicendi elegantia, eadem enarrandi ratio, eadem iudicii subtilitas obtinet et acumen;“ et(p. 49 sq.):„Ceterum— iis ipsis, quae Donato supposita sunt, quaedam tamen continentur, haud dubie vindicanda Probo, Aspro vel de ceteris antiquis interpretibus alii. Adeo nonnulla tum eruditionem tum latinitatem notas suae antiquitatis habent; quaedam etiam ipse Donatus respexisse widetur in scholiis“— quum igitur haec praeclare videret, neque ad sententiam confugere debebat, purpurae Donatinae alienos pannos esse a Grammaticis adsutos, et in exemplaribus describendis a librariis copias Donati extenuatas planeque mutatas, neque, ut mox videbimus, illam opinionem semel amplexus in ea ipsa vitia, quorum illos redarguit, incidisset, Donatum ulceribus quum esset liberaturus.
At talis quidem fuit Donatus, qualem ex Hieronymi ore descripsimus, sed non amplius idem est, praesertim quum narret Hieronymus:„Multorum sententias replicant et dicunt: hunc locuam quidam sic edisserunt, alii sic interpretantur, illi sensum suum et intelligentiam his testimoniis et hac nituntur ratione firmare,“ quem enarrandi exponendique modum hodie in nostro Donato non reperimus. Hoc unum est ab uno Parrhasio ex Hieronymi testimonio usurpatum, quo praesidio fretus statuit, aliorum interpretum sententias ea sola lege attulisse magistrum, ut diligenter distingueret et accuratam distributionem haberet ob oratoriam per- spicuitatem, quam de omnibus quidem scholiastis opinionem profitetur etiam Schopenus l. I. p. 45. Ita sane nostra aetate scribimus indoctis doctisque hominibus passim neque ipsi Parrhasio aliter scribendum erat, si Terentium commentatus esset. Secus vero Donatus. Quodsi vir doctus sua ipsius verba(Ep. l. Grut. p. 810):„videri subobscurum quandoque Donatum, non miror; eruditis enim seribebat et quaedam satis habuit indicare“ curiosius expendisset, rectius iudicasset. Nobis utique subobscurus non numquam est Donatus quum omnino propter densitatem contractionemque orationis suae propriam supraque significatam tum eam ipsam ob causam, quam modo ex barrhasio proferebamus; praecipue in positis graecarum comoediarum locis aliisque earum mentionibus parum perspicuus est, id quod etiam Lessingius dolet l. I. p. 223 sq., adiecta simul huius rei causa:„weil zu seiner Zeit die Stücke des Menander(et nos addimus: des Diphilus und Apollodorus) noch selbst in jedermanns Händen waren.“ Quo pacto quod nos sentimus egregie probari atque in omnem libri Donatini rationem similis ob- scuritas cadere videtur. Non minus igitur fallitur etiam Lindenbruchius, qui 1. c. inter alia indicia, non integros et intactos, sed in angustum coactos esse Commentarios, interpre- tationum aliquot minorem claritatem argumenti loco sumit. Immo vero haud dubie de industria illi orationis virtuti, brevitati, in Commentariis concinnandis studuit Donatus, Terentium suum Sallustiumque, quem saepenumero laudat, imitaturus. Ubicunque enim de Terentiani sermonis brevitate loquitur, quod multis locis fieri constat, suam Terentio laudem debitumque honorem


