— 9—
sentaneum est, ad quantam accrescere debebant, si aetate inferiores superiorum sententias praeterire nolebant(cf. Buhle de libr. Arist. interpp. ed. Arist. vol. I. p. 285 sq. et 288). Sed quis est cui adhuc in mentem venerit idem iudicium de interpretibus Aristotelicis facere, quod de Donato in vulgus sparsere? IIlam interpretandi artem sive legem semel acceptam et a prioribus quasi praescriptam non negligere religioni habebant posteriores. Itaque quum hoc uno exemplo, ut alia taceamus, etiam apud Graecos in seriptoribus illustrandis diversas expla- nationes et suas et aliorum tradendi morem valuisse constet, quidni eundem etiam Romanos sive Graecorum imitatione sive suopte ingenio recepisse credamus? Quare Donatus eam con- suetudinem Aemilio Aspro, aliis sollemnem ad se transire noluisset?
Quam longe igitur a vero distat, quod arbitratur Parrhasius Ep. l. Grut. Thes. crit. p. 808:„Ego ut a Donato compositas editasque expositiones in Terentium et inscriptioni eredo et eius auditori Hieronymo, sic ex his, quae confuse cireumferuntur, affirmare non ausim, quod Donati sint propriae. Nam plures aut minimum duas in unam collatas, argumento sunt, quod uno eodemque loco diversa produntur.“ lJam quae deinceps sequuntur variae ex Com- mentariis Donati ad Terentii Andriam et Eunuchum interpretationes in unum poetae locum aggregatae, diversae quidem sunt omnes sibique oppositae, sed multum abest ut probent, quod vult Parrhasius, a Donato ipso haec cuncta non esse conscripta, ut, quae ab Hieronymo referuntur, mirifice stabiliantur idque ipsum, quod nos affirmamus, confirmetur. Adde quod altera et tertia eiusdem loci explanatio ita comparata est, ut originis aut ab aetatis inferioris Grammaticis Terentiique scholiastis quibusdam aut a glossis in margine adscriptis aut ab alio quodam interpolationis genere ductae fidem faciat eo minorem, quo maior est vel sensus vel latinitatis praestantia, ut saepe dubites, utrum posthabenda an praeferenda sit explicatio posterior priori. Numquid haec talia a barbarie temporum et librariorum inscientia pro- ficiscuntur? Unum alterumve ex Parrhasii exemplis in rei fidem statim transcriberemus, nisi infra eodem nobis regrediendum esset.
Quae in Parrhasium diximus, eadem prope in Schopenum valent, qui in libro J. p. 44 sq.: „Non numquam etiam, ait, diversae notationes ita iuxta se positae sunt, ut nemo intelligens existimare possit, Donati has esse omnes;“ et quod viro doctissimo novo argumento est, ad idem vero redire videtur:„Eodem plerumque in loco prorsus sibi contraria ponuntur, quae si unus revera scripsit Donatus, hie pessimae sit fidei oportet.“ Sane exempla a Schopeno in medium prolata, quae quidem in altera quaestionum nostrarum parte in iudicium vocabuntur, eiusmodi sunt, quibus magister sibimet ipsi repugnare et quasi palinodiam canere illis videatur, qui, discipuli testimonio de commentandi ratione a praeceptore adhibita vel ignorato vel neglecto, pravam de ea opinionem animo conceperunt. Quam nisi Schopenus praecepisset, neque, quum una ex parte praeclare existimaret(p. 46 sq.):„Maximam quidem eamque
praecipuam commentariorum partem ab eo, cuius nomen profitetur, magistro abiudicare non


