— 8—
ratione firmare: ut prudens lector, quum diversas explanationes legerit, et multorum probanda vel improbanda didicerit, iudicet, quid verius sit, et quasi bonus trapezita adulterinae monetae pecuniam reprobet. Num diversae interpretationis et contrariorum inter se sensuum tenebitur reus, qui in uno opere, quod edisserit, eapositiones posuerit plurimorum? Puto quod puer legeris Aspri in Virgilium et Sallustium commentarios, Vulcatii in orationes Ciceronis, Victorini in Dialogos eius, et in Terenti comoedias praeceptoris mei Donati, aeque in Vergilium et aliorum in alios, Plautum videlicet, Lucretium, Flaccum, Persium atque Lucanum. Argue interpretes eorum, quare non unam eaplanationem secuti sint et in eadem re quid vel sibi vel aliis videatur, enumerent.“
Satis perspicua esse nec facile quidquam interpretationis ambiguae admittere nobis vi- deter haec de Donato memoria ab Hieronymo prodita, et vix errare possumus, si eam ducem sequimur quaerentes, quomodo quasi in cunabulis comparati fuerint Commentarii Donatini, et reiicientes iniquas quibus recentiora secula occupata sunt opiniones. Non ullo sane iure superiores aetates, quae Donatum ad posteros talem fere transferendum curaverint, qualem a principio ipsum fuisse ex eius discipulo discimus, barbariae accusamus et illatae ma- gistro iniuriae. Ex Hieronymo intelligimus, unde profecta sit scholiorum quam vocant farrago aut satura. Itaque non interpolandi aut colligendi studiosi quidam arguuntur, sed Donatus ipse, ut a Rufino Hieronymus, cur non unam explanationem secutus sit, sed in eadem re quid vel sibi vel aliis videretur, enumeraverit; diversae enim interpretationis et con- trariorum inter se sensuum reus tenetur ipse, qui in uno opere, quod edisserebat, expositiones posuit plurimorum. Quapropter caveames ne adulterinae pecuniae monetam imprudenter suspicemur, sed prudentes lectores simus, qui quum diversas expositiones legerimus et multorum vel probanda vel improbanda didicerimus, iudicemus, quid verius sit, iidem vero censeamus, unum eundemque Donatum esse, qui proponat has varias sive suas sive aliorum explicationes neque ullum reperiri Commentarios eius recte iudicandi tractandique fundamentum nisi Hieronymi memoriam.
Praeterea Hieronymus, quo magis refutet Rufinum, Hebraeos quoque et Graecos inter- pretes eadem qua se ipsum ac Donatum aliosque ratione uti consuevisse docet. Postquam enim quam varie conclamatum illud Psalmi II. 12., a Theologis tantopere vexatum, interpretarentur Hebraei, quorum diversas sententias et ipse afferre debuisset, ostendit, etiam ad Alexandrum, Aristotelis interpretem, revocat adversarium his verbis(1. l. p. 303. D.):„Quid ad peregrina te mitto? Revolve Aristotelem et Alexandrum Aristotelis volumina disserentem, et quanta ambiguorum sit copia, eorum lectione cognosces, ut tandem desinas amicum tuum in eo reprehendere, quod ne per somnium quidem aliquando didicisti.“ Et re ipsa ita instituti sunt commentarii ad nostros dies perlati non modo Alexandri Aphrodisiensis, verum omnium quoque
posteriorum Aristotelis scholiastarum, qua quidem re eos ad tantam molem exstructos esse con-


