Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

tentiam abiit, Lessingio l. I. gravissimi illius testis, sed unius tantum loci rationem aliquam, verum minus idoneam, habitam esse, postea demum, quum pridem in Apologiam incidissemus, animadvertimus. Schopenum autem, qui in libello J. p. 43. disputationem suam ita se instituisse narret, ut scholiorum Donati quae esset ratio quaeque origo et conditio penitus in posterum intelligeretur, illius testimonii ne mentionem quidem fecisse perquam mirandum est.

At enimvero, si quis alius, certe Hieronymus, utpote qui Donati discipulus fuerit, ignorare nec potuit nec debuit, qua ratione praeceptor suus Commentarios in Terentium con- didisset, ut quae de iis ab illo referuntur, tamquam ab hoc ipso relata ducenda sint. Quin etiam non unus Apologiae locus, cuius modo meminimus, sed tota prope Epistola illa quasi clavis Donatina appellari potest. Quapropter secundum locupletissimum huius rei auctorem nihil aliud relinquitur nisi ut statuamus, aut verum Donatum multo alia forma compositum inde ab incunabulis fuisse quam qualem hodie quidquid eius est habeamus et, quod maximum est, eodem illo teste ac duce minime talem unquam esse factum nec fieri potuisse, qualem censores velint, aut qualem nunc habeamus, talem ommino quidem, vitiis quantum fieri potest sublatis, eum ipsum esse, qui ab Hieronymo describatur. Namque detractis iis, quae ab hominibus doctis alienis calamis addita putantur et revera ex ingenio magistri esse non possunt, illius Donati ab Hie- ronymo descripti vix quidquam pro certo exstare videtur, ut multo miserius quam vulgo perhibent dilacerati et comminuti ad nos pervenerint Commentarii atque locis longe plurimis vix dignoscas, quae tandem sint illae Donati reliquiae. Hieronymus enim, a Rufino Aquileiensi adversario accusatus, quod in commentariis suis in Epistolam Pauli Apostoli ad Ephesios contrarias unius eiusdemque loci interpretationes edidisset, literis ad Pammachum et Marcellinum datis respondet, eo quem religiose observare commentantis sit more, interpretum antecedentium, Origenis, Didymi, Apollinarii, explanationes aliam post aliam, sua interpreta- tione praemissa, se enumerasse, et ita quidem, ut illorum nomina, ubi nuncupare opus non esset, reticeret atque alienarum explicationum in compendium saepe contractarum sensum integrum redderet. Ostendit, quam ob causam auctorum nomina plerumque omiserit eamque commentariorum conficiendorum consuetudinem inierit. Sibi enim persuasum esse ait, praeceptoris artem non solum discendam, sed sequendam quoque esse atque imitandam. Affert quum aliorum Gramma- ticorum tum Donati praeceptoris auctoritatem, qui sibi scholia componendi rationem et viam monstraverint quorumque artem persequi satius sit, quam ea contempta suam qualemcunque exercere.

Sed audiamus ipsa Hieronymi verba et quid ex iis trahi possit adiumenti ad iudicandos tractandosque Donati Commentarios videamus. Hieronymus I. J. seribit:

Commentarii quid operis habent? Alterius dicta edisserunt: quae obscure seripta sunt, plano sermone manifestant: multorum sententias replicant, et dicunt: Hune locum Huidam sic

edisserunt, alii sie interpretantur, illi sensum suum et intelligentiam his testimoniis et hae nituntur