Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

lam unum quidem, quod spectandum est, hos Commentarios multifariam depravatos ad posteritatem pervenisse, sane omnes eorum cultores probe cognoscentes, alii iique priores iustam de ipsis sententiam concipere ac deformitatem tollere, alii, posteriores dicimus, Lessingii desiderio satisfacturi, sed illorum opinioni frustra accedentes eandem provinciam strenue administrare conati sunt. Alterum autem, quae vera Commentariorum ratio esset et origo, quae ex ipsius auctoris manu profecta eorum conformatio, qua perspecta demum suo munere recte fungerentur, non vidisse nobis videntur. Inde querelae de turpissimis Donati corruptionibus et interpolationibus. Inde factum est, ut alii de restituendo libro desperarent, alii de quo perperam iudicarent, eum haud minus perperam tractarent ac temere mutarent. Inde iam Ianus Parrhasius(Syll. IV. Ep. LIX. I. Grut. Thes. crit. p. 810. ed. Francof. 1602): Commentaria vero, quae circumferuntur in Terentium, suis auctoribus reddere nemo posset nisi vetera nactus exemplaria, cum vulgata ex uno corrupto confusoque manaverint omnia. Parrhasio adstipulatur Lessingius, qui iis, quae supra attulimus, adjungit I. l.: Das letztere (Interpolationen) hat schon lanus Parrhasius angemerkt und erwiesen, indem er in einer Menge von Beispielen zeigt,vel eadem saepius inculcari vel uno eodemque loco diversa tradi. Sed ut post Lessingium, ita iam antea alius alium secutus partes Parrhasianas professi sunt omnes: ne singulorum verba, quae eodem fere redeunt, afferamus, lanus Guilielmus(Veriss. I. 18. I. Grut. Thes. crit. III. p. 271.); Barthius(Adverss. Supplem. a Fiedlero primo edit. p. 182), qui in hoc quoque genere Bentleii(ad Hor. Carm. II. 16, 17) iudicium de se ipse confirmavit; Lindenbruchius omnium maxime de Donato meritus(cf. eius Observv. in Donat. init.); Zeunius(ed. Terent. Praef. XII.), a quo non dissentiunt Tanaq. Faber(Epp. I. p. 210) et Vossius(de Arte grammat. VI. 13. p. 348); praecipue Ioh. Alb. Fabricius(Biblioth. Lat. ed. Ernest. T. I, c. III.). Neque L. Schopenus(De Terentio et Donato eius interprete dissert. crit. Bonnae 1821) a prioribus discessit atque in opere iudicando et in integrum restituendo eandem quam illi viam ingressus eosdemque in errores prolapsus fortuna usus est iniqua. Denique C. Guern. Reinholdus(Adnott. critt. in Terent. Adiecta est de Donato observatio brevis. Primislav. 1830) opinionem de Donati origine sibi effinxit a vero longe omnium alie- nissimam. Sed haec infra demonstraturi et quid ab unoquoque boni malive in Donatum dictum aut factum sit accuratius examinaturi sane est quod quaeramus, quomodo acciderit, ut in quo tota res verteretur cardine, non perviderent.

Illud, quo iusta quaestionis tractatio nititur et quae genuina Commentariorum Donati- norum institutio et conditio primitus fuerit cernitur, unum est ex omni antiquitate testimonium idque a St. Hieronymo traditum(Apolog. advers. Rufin. Opp. T. II. p. 300 D. et 301 A. ed. Paris.) Quod quum criticorum alios fugeret, alii qui noverant falso interpreta- rentur, fieri non potuit, quin, in quo omne rei discrimen positum esset, parum intelligerent et alius alium in errorem induceret. Ac re vera ab uno Parrhasio Ep. I. et qui in eius sen-