Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

quam vocabant. Cuius quidem rei manifesta quae exstant indicia nullo argumento satis idoneo Guil. Ihnius: Quaestiones Terentianae, Bonnae 1843. in diversam partem accepit, annuente Ritschelio V. Cl. Parerg. 326.

Neque arti criticae ad manum poetae revocandam factitandae defuit Donatus, quippe qui, ut testatur Priscianus L. XVIII p. 1186. Putsch., antiquis Terentii exemplaribus usus sit, quorum fide veras lectiones quae nominantur partim ipse restituit, partim servavit. Cf. Alex. Richteri Dissert.: Donati Commentt. quem usum hab. ad illustr. singg. Terent. vocc. corrupt. Bonnae 1854, qui tamen immerito nullaque probabili ratione Donato parum multam vetustorum fontium scientiam atque usum tribuit, praeeunte Schopeno(De Terent. et Donat. cet. Bonn. 1821). In primis consulendus est I. Koenighoffius: De scholiastae in Terent. arte crit. Aachen. 1840.

Praeterea quae de rebus scenicis atque dramaticis a Donato traduntur, ea non tam ex vetustioribus Terentii libris, quos veteres eruditi eiusmodi notis instruxissent, quam ex ipsis fabularum etiamtum in scena editarum actionibus, quod quidem Lessingius arbitratur, maxime vero ex libris illis Aiαᷣœαοσνκα⁵εαςν, quorum reliquias esse Didascalias fabulis Terentianis postea praescriptas contendimus, ipsum traxisse maxime probabile est. Hoc enim et ex Prae- fationibus eius ad comoedias Terentianaset ex Commentariis luculenter ferme conficitur. Neque veri videtur dissimile, qui comicorum graecorum fabulas ad illustrandum Terentium suum tanta cura contulerit, eum graecorum scholiastarum ad eosdem comicos seu adnotationes seu enarrationes aliosque rei Graecorum scenicae fontes in usum suum vocasse. Namque huius rei non obscura in scholiis Donatinis vestigia reperiuntur. Ut unum alterumve exemplum afferamus, id monstrare videntur formae graecae apud Donatum pariter atque in Didascaliis obviae, velut Menandru, Apollodoru. V. Donat. Praefatt. et Didascall. In Commentariis vero passim se offerunt vocabula Grammaticis et scholiastis graecis usitata, ut rαρερμεᷣαων v. Andr. I, 2, 34; rœο οοςοxααν v. Eunuch. Prolog. 14; loωνεᷣ*απαινια⁴ερανν, v. Phorm. I, 2, 84; Aπτσαινέένννσσ, did εννρσρσιαόωρμeν, cet., v. Phorm. III, 2, 6; ννππ QοεGQ, v. Phorm. III. 1, 2; quia potiri πνυꝙμεαανν fuit, v. Phorm. III, 1, 5, et sexcenta alia. Ceterum quae hic propter rei amplitudinem paucis tantum lineis adumbrari poterant, ea alio loco, ubi de libris A46ασκα⁴ιναα accuratius disputandum est, uberius demonstrentur.

Postremo Commentarii Donati quam pretiosi sint quantumque lucri nasciturum sit, vel maxime inde apparebit, si, quod his quaestionibus propositum est, nobis contigerit, ut Donatum Terentii interpretum aetate superiorum, P. Nigidii Figuli, quem separatos in Terentium com- mentarios composuisse contra sententiam sollemnem, cui ipse Ritschelius praeter Schopenum, Hertzium, alios, patrocinatur, infra ostendemus, M. Valerii Probi, Aemilii Aspri commentarios suis inseruisse sive singulas uniuscuiusque interpretationes suis annexuisse probemus atque efficiamus, ut opus Donatinum complurium commentariorum quasi thesaurum esse videamus

eoque minus Lessingiano iudicio de eius virtutibus calculum adiicere dubitemus.