Aufsatz 
Quaestiones in Aelii Donati in Terentium commentariis : p. 1 / instituit Iacobus Aloysius Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Donatus enim ipse in suis in Terentium scholiis posterioribus ad priora provocat, cf. Praefat. in Adelph.&c. Et Priscianus L. XVII. p. 1186. ac L. I. p. 1168. Putsch. talem, qualem Rein- holdus sibi finxit, Donatum certe nou laudasset. Unde porro venerunt Donati, cuius exemplo Calpurnius sua in Heautontimorumenon Prolegomena conscripsit, Praefationes in Terentii fabulas singulae artissimo nexu compositae, in nullam plures inter se diversae, ut est in scholiis? Unde illis praemissus Donati de comoedia Commentariolus? Unde Vita Terentii pari tenore servato a Donato ex variis scriptoribus, praecipue vero ex Suetonio conflata, quae perinde ac Praefationes et Commentariolus nusquam non in veteribus libris tam calamo scriptis quam prelo impressis praegrediuntur? Profecto ea omnia, quae haud dubie ab ipso initio unum quoddam et totum fecerunt, non ex tironum chartis orta sunt. Quid? Donatum, qui Artes suas sive Editiones et Libellum de Barbarismo, Soloecismo, Schematibus et Tropis ediderit, multo certe praestantiores in Terentium Commentarios non edidisse, unde gloriam adsecutus est longe maximam? Politos homines editoris negotium mandasse stulto librario aut inscio Donati di- scipulo? Tum vero si Commentarii Terentiani non ab ipso auctore editi essent, saltem ex ipsius magistri schedis edi potuissent et sine dubio inde provenissent, non e confusis discipulorum adnotationibus, si quidem, quod dubitandum est, discipuli adnotabant quaeque adnotaverant post mortem praeceptoris etiam exstabant. Denique veteres et Graecorum et Romanorum scholiastas tantum non omnes, quippe qui ratione haud multum dispari compositi sint, eodem illo modo collatos ad nostram aetatem pervenisse sumendum esset. Sed si quid tale iis esset factum, certe Donatus cum multis aliis non tantam, immo perexiguam ex Commentariis suis laudem reportasset. Verum illi neque ita orti neque ita comparati sunt, ut Reinholdus per- vidisse sibi videtur.

Altera quaestionum nostrarum pars maior, cui, ne circumscripti huius programmatis quod dicunt termini excederentur, locum dare non licuit, posthac uno volumine utramque com- plectente edetur ac praeter parerga primum quidem de Terentii interpretibus, qui ante Donatum fuerunt, de P. Nigidio Figulo potissimum, de quo quidem controversia est, exponet; deinde rationes quasdam seu leges statuet, quae fundamentum iaciant, quo singula apud Donatum scholia disponenda et sua cuique interpreti tribuenda esse videantur; tum per longum scholiorum Commentariis magistri exemptorum eorumque maxime ab ipsis adversariis ad opinionem suam adiuvandam in medium prolatorum ordinem rationes nostras adhibebit.