Aufsatz 
De antiquissimis Telemachiae carminibus / von Ludwig Adam
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10 8

quae autem IV. 235 290 refert, alii carmini sunt tribuenda. Si haec omnia bene ju- dicaverimus et perpenderimus, quae de virorum reditu legimus, non a Telemachiae auctore excogitata sed aliunde surrepta praveque detorta ad hoc opusculum procuden- dum collata esse, nemo non concedet. At quaesiverit quis, unde tandem haec desump- serit centonarius?

Sed priusquam ad haec tibi respondeo, Telemaclag recentioris aetatis esse, paucis mihi docendum est. De hac re cum jam Henningsius opus ad reliquarum Odys- seae partium normam ac regulam compositum esse in libro supra laudato ostenderit, legentes ad commentationem ipsam ablegasse satis erit(pag. 219 seqq.). Quod vero ad unam omnes hujus operis partes ab uno eodemque poeta profectas esse dixit, nos- tos certe ab eo excogitatos esse non posse intelleximus. Ac universum quidem et rerum et verborum Telemachiae colorem eundem atque Odysseae esse, nemo infitias ire poterit. Sed ea, quibus nisus serae originis carmen esse ostendit Henningsius docu- menta, aliis neque iis parvi momenti augere potuit. Nam si versus et scholia atten- tissime perscrutatus eris, J. I. v. 198, qui nullius dubitationi obnoxius factus est Ixdeno 31⁴ uunν ddο Exououν haeo adscripta invenies:xalenν eν⁶σεςε, you d Kör³ xal 05 εν αά τπον οασανο˙dουασσες τνιν νυνακσανσαα ν Kiννκνιμιμοο, 6 Körlουμ μᷣrd ois Toενοο viα ουνw[= äłLard duαασαας ⁵⁴αςεo zædl ourς ον ela τ τος ν olxelν εmQιαιπαοιναι quibuscum conferas velim scholion I. I. v. 69 additum[ †ρα uoν dsωιοασεν Ʒν νs duναιασ ος εασπσαέςσνσαεν μeν ƷpéOæ elIxey ds ρααρν Quae quantopere abhorreant ab antiqua Cyclopia fabula et Ulixis apud Calypso mansione et Minervae potentissimae sapientia monere supersedeo. Haec enim:Xaleεειον ε ⁴μ⁷ dr⁴does sxowouν dicere non potuit, cum ipsa Mercurium ad Calypso mittendum curasset. Novas igitur planeque ineptas recentioris aetatis poetae finxerunt fabulas. Quae mirum in modum libri II. loco comprobantur. Jbi enim v. 19 sedq. haed legimus:

x* Tdo ro0ν φαο uis d drc Odt

TAloν uνπιια⁴οων 48 r04* 2 vivot?,

Avros αiναν τeος τανέ Koöxdu σmσπνje Aαασσ, νμανσνμ αασαmα οσmπησοσντ.

At quomodo fieri potuit, ut poeta rationes arti congruas in carmine componendo secutus, tam perverse rem moliretur, ut quae narrationi Ulixis coram Phaeacibus faci- undae tribuenda essent, jam nunc loco maxime iniquo reſerret? Quid quod auctor vel nomen miseri illius Antiphi non ignorat, qui ne verbo quidem tota Odyssea memoratur! (ef. Od. IX. 289) qui mirabile auditu! Aegyptii Ithacesii filium fuisse postre- mum, quem ex Ulixis sociis immanis Cyclops devorasset, noverat! Scholia nihil memo- ratu dignum afferunt; unus Henningsius totum locum(17 24) exsulari jubet(p. 171). Sed falso. Ut enim poetae l. XXIV. v. 422 seqq. ante oculos fuerint, certe haec causa nulla est dicenda, cur non tribuamus Telemachiae consarcinatori, cum vir doctus nos- trum carmen ad reliquarum Odysseae partium normam procusum esse, ipse dicat.(219 seq.) Sunt ejusdem farinae ac reliqui loci, qui seram carminis originem comprobant. Solent enim recentiores poetae, quae Homerus divinitus locutus est, singulis factis dilatare nominibusque novis fingendis legentium animos delectare. Itaque multa nobis in Tele-