— 88—
fratri eandem atque Menelao(III. 286 sedq.) tribueret sortem, decantatam quoque quam de Agamemnonis naufragio(IV. 514— 521) legimus fabulam— reliqua enim inde a versu 354 bene cedunt praeter versus, quos subra notavimus— excogitavit. Nam ut Nitzschius(Erklär. Anmerkg. z. Odyss. p. 279) vidit, Agamemno in reditu Maleam promontorium petere non potuit. Cum enim navigantes, memores illi quidem proverbii „Malésag ds vd‿νμκυν dπι³‿ανιον τνν oixαe“, promontorium illud et propter tempestates et propter latrones maritimos funestum anxie caverent(Herod. I, 82; Thucyd. IV. 54; Verg. Aen. V, 193), Cytheram Maleamque tum demum peterent, si qui lucri causa ut Phoenices mare Jonium, Tuscum, alia navibus adirent: Agamemno hac via multo lon- giore redire non potuit et si ad Maleam appulisset, inde in altum mare procellis rap- tus certe non yοoν εl soxæuν* venisset. Sin autem in Aegisthi praedio erat, cur iterum maria tentat, cur navigationi non viae se committit? Quibus cum insulsitatibus viri docti locum invenirent laborantem, Büchnerus et Nitzschius(Sagenpoesie p. 114 Anm.) transpositionem ausi sunt, ita ut versus 517 seq. post v. 520 legeremus; Duentze- rus v. 517 seq. prorsus expunxit. Sed Nitzschii sententia, id quod Bekkerus in editione sua fecit, probata, quid sibi velit illud zadε(·εενιέκν) versus 517, cur subito pluralem numerum 7½νντο(518) legamus, intelligere non possum. Equidem quod Agamemnona perniciem effugisse absque Junone servatum esse jam v. 511 sed. auctor dixit, totum emblema solitam interpolatorum artem redolens de causa supra commemorata a nostro insertum esse censeo. Accedit quod, ut Duentzerus intellexit, complures versus aliis ex locis deprompsit:..
v. 514 misere confectus est ex X 275 dal öre d) d εμια⁴αoοõ— 15eo*ϑα et III. 286 Malααν Ʒοοι νο.
v. 515 verbo 1eορσαι ex X 275 petito, reliquas partes sicut sequentem totum ex V 419 transseripsit. 1ds
Sed his jam missis factis ad Nestoris narrationem recedamus; quin a Telemacho interrogatus sui reditus fortunam longiore sermone refert(III, 102— 200). Incipiens autem ab iis, quae terra marique in bello passi sint quique viri oceiderint, subito simi- litudinis, quae inter Telemachum patremque intercedat mentione facta, ad suam Ulixis- que concordiam celebrandam transit et tunc demum propriam de reditu adjicit narra- tionem(v. 130), cui finem imponit v. 183. Quae vero de Neoptolemo, Philocteta, Ido- meneo, Agamemnone adumbrata tantum dicit, initio totius loci(102— 130) sunt simib- lima et decurtate e nostis huc translata. Sed cum quae de reditu suo narrat(130— 183) et quae de aliis comperit(183— 201) bene fluant, pauca sunt in initio, quae in virorum doctorum suspicionem inciderunt. Ac primum quidem Duentzerus v. 120— 126, quippe qui et cum antecedentibus et cum sequentibus nullo modo cohaererent, abesse jussit. Simili versuum 120 et 126 initio eνισν οντιι— 1710⁴] suspicio eos adulterinos esse augeri videtur. Sed et versus 515 seq. castigandi sunt, quia apodosis quam dicunt prorsus abest. Ameisius quidem eam ita, ut eandem atque protasin esse dicat, supplere vult. Sed frustra. Defendi non possunt; ex iis autem quae de versibus minore arte caelatis et a nostro additis supra intelleximus, hos quoque ab eo insertos esse eo ma- jore jure mihi conjiciendum videtur, quod v. 122— 25 agnitionis illius, quam l. IV. v.


