— 6—
Quam recte haec judicata sint, ex sequentibus, quibus quarta illius loci ejiciendi continetur causa, apparebit. Ut enim taceam, non ex hominum more esse tanta tam- que dira audientium aντσιι ενι οιεσασιν αiνεααα: quae sequuntur Menelai verba toto coelo distant ab iis, quae modo Proteus locutus est. Postquam enim hic Atridam, ut quam primum domum rediret, exhortatus est, ille interrogationem denuo his incipit verbis:„roντονςαι αμ⁴αενν ο ldeæ(551); quae si dicere voluisset, certe statim post v. 537 dicenda erant, neque hic, ubi nullo modo quadrant. Qua ex re nostrum totam rem non bene instituisse apparet. Nam perverso loco embolio inserto, misellum absurdi versi- ficatoris opusculum in cassum recidit. Ac ne versus quidem illum de suo sumpsisse haec tabula docebit:
v. 548 oαdsmν α= II. X. 220 addita formula vulgatissima εꝙαœαν.
In v. 549 seq. procudendis usus videtur esse II. XXIII. v. 600 sed., e quibus v. 550 nude transscripsit..
v. 551 aegre de suo addidit.
v. 552= 498= O0d. I. 197.
v. 553 ineptissimum aegre confecit.
v. 554= 471.
v. 555= Od. IX. 505.
v. 556 ααν*ναι‿= II. VI. 496.
v. 557— 561= Od. V. 14—18.
Sed ut quintam postremamque neque eam negligendam afferam causam, versus 498, quam nostri homines bona acceperunt fide, jam antiquorum criticorum dubitationi- bus obnoxius erat. Si enim scholia evolveris, haec ibi scripta invenies: ls d'ετ⁴ο Z766οε rodνto sνο⁴α|φσσ(ob οeν Duentz.) dyαννκανν σs ucl οτ⁶ιν εd να§³⁶ 16 Teystv BGre0O Meyeloy(551)„G° rοειιαοων εeεσ ναμασνσεε, quod scholion omnes fere Odysseae editores praeter Dindorfium, Duentzerum, Nitzschium, Jacobum La Roche silentio transierunt. E quibus La Roche in Odysseae editione nuper in lucem prodita, qui liber est et elegantissimus et utilissimus, pag. 85 imo margine haec subscripsit: „Ex hoc scholio corrupto colligi non potest, Zenodotum hunc versum expunxisse, nisi forte pro òeo„doez cum Duentzero(Zenod. p. 13) od odqez scribis, vel cum Dindorfio erνο⁴ εν, quibus non assentior; nam si ita scriptum fuisset, verba sequentia da- „aron ds slvat erl. non cohaererent cum antecedentibus. Accedit quod hie versus amoveri non potest; nam ad eum referuntur, quae Menelaus infra dicit:„Gο d οιτν ιυφφ³ς ⁹*., quod Zendotum fugere non potuisse credo.“ Quae quidem postremo loco disputavit vir doctus, recte se habent, iis autem, quae antecedunt, assentiri prorsus non possum. To- tum enim scholion tamquam orruptum rejicit. Sed cum verba, sicut tradita sunt: Ziνο⁴οοε ονντον dς ο dmνναον d ad τον νμπ sensum non praebeant rec- tum, alia ratione rem restituamus necesse est.
Quod notitia curae a Zenodoto in Homerum impensae ad nos per Aristarcheos solos pervenit, facile fieri potuit, ut, versu a Zenodoto tamquam suspecto notato, aliquis grammaticus, quae ille adscripserat ita referret: Zyjvdoxos 105 0 0d TOd†ε et verbo ꝙoir omisso in reliquis verbis annectendis oratione obliqua uteretur. Nam cum Zenodotum


