Aufsatz 
De antiquissimis Telemachiae carminibus / von Ludwig Adam
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

(p. 219 seqq.) et Kirchhoffius in libro, qui inscribitur:Die Composition der Odyssee (Berl. 1869.), ne omnes quidem Telemachiae partes, id quod Henningsius contenderat, ab eodem auctore esse confectas luce clarius ostendit.(p. 1 47.) Cui viro doctissimo cum adstipuler, equidem eo audaciae progrediar, ut Telemachiae auctorem magnum versuum numerum, imprimisnostos aliunde surreptos ad poema excudendum usurpasse declarem. Mihi enim iterum iterumque haec legenti ac praesertim quartum Odysseae librum diligentissime tractanti, complures occurrerunt, quae mihi maxime vituperandae viderentur res. Sed de universa quidem hujus poematis natura pluribus disputare omitto, leviter haec transibo ac tantummodo perstringam.

Ac primum quidem per totam argumenti explicationem Minerva, quae sibi pro- posuit, non assequitur. Quae cum in deorum concilio(cf. I. 76 seqq.), de quo tamquam de re decantata verba facere supersedeo, impetrasset, ut Mercurius ad Calypso mitteretur, ipsa Ithacam iret non oportuit. Telemachum enim, ut in Ithacensium concilio procis nimio verborum strepitu domum abire jussis ludibrio esset dimitteretque con- cionem his verbis insulsissimis(II. 210):

ræĩντα μέεν ενπν ένμιας εν αασοσναα odd dyogeu,

y ydo d oοαασσ ⁷ϑεo α πάανe Axαd, seducere non debuit prudentissima dea. Quam si partem attentius perleges, auctor summa cum trepidatione ac festinatione finem narrandi appetere tibi videbitur, ut sta- tim alteram i. e. nostos, in quibus componendis aliorum operibus nitatur, referat. Sed hanc quoque, id quod jam veteres intellexerunt critici, non bene molitus est. Nam apud scholiastam haec scripta legimus(I. 93):Aτοσπαο dοet elvi jeudzou do- d-μα ⁵πμοστοων αινπↄ iνςνυνον προοσςσενονασα τ ετω, dεdτεαον επασαασανσν τόννιιυάνπ⁶στωπ᷑ drπεεια⁵ονσσ, 1ετοο ⁴dενσα νννν‿ εαντννοσ 05 αταοσ‧. Quibus vero causis in sequentibus has discrepantias excusare conatur, res ipsa neque infirmatur neque attin- gitur.(cf. etiam schol. I. 284.) Cum igitur nec proci Ulixis domum relinquant nec Te- lemachus, quamquam de patris mansione a Proteo doceatur, quidquam moliatur, ut illum servet, Minervae et consilium et iter in cassum recidunt. Sed haec de universa Telemachiae indole omni arte carente!

Jam singulas aggrediamur partes; quas si perscrutabimur atque intelligemus, non pauca vituperatione digna inveniemus. Quodsi quis Homeri carmina obiter delibat apisque modo flores, quibus mel inest, pervestigantis, alios specie illos quidem formo- sissimos sed melle carentes fastidientis,dente superbo partes minore arte caelatas negligit: quamvis ceteroquin sit diligens in studiis homericis, haud multum inde redun- dabit ei emolumenti. Itaque ipsum Henningsium nimis multa uno impetu sibi propo- suisse percurrenda judico; quo factum est, ut in rebus singulis ab ejus partibus minime stare possem. Multo rectius vero Kirchhoffius in libro supra laudato singulos libros vel minores partes tractandas sibi elegit ac summa cum arte multa disputavit, quae illius carminis indolem ac naturam aperirent. Cujus viri doctissimi cum vestigia pre- merem, in quarto Odysseae libro legendo, scholiasta imprimis adjuvante, multa quae longe aliter instituta vellem, mihi occurrerunt. Sicut enim est in fabula: cornicem quondam, quae pennis pavoni fraudulenter surreptis ornata inter sui similes tamquam