De antiquissimis Telemachiae carminibus.
„Nihil est veritatis luce dulcius.“ Cic. Acad. II. 10, 31.
J am antiquis temporibus cum exsistéerent, qui Homeri carmina ab uno eodemque auctore esse profecta negarent, alii omni cum ingenii vi, ut Aristarchus ejusque schola, quacunque poterant ratione, illorum, zν ναρσοιει⁴ ντνν, causas labefactare ac frangere conati sunt. Idoneo autem atque integro Zenodoti judicio jam ante Aristarchum multa, quae ab aliis carminum partibus discreparent, apparuerant, in quibus vel adhuc et versus et scholia accuratius perlustrantes offendunt, quamquam hujus eritici auctoritate omnes naevos satis exstinctos putares. Et re vera per longa saecula nemo fuit, qui sanctam Homeri unitatem aggrederetur. Nostris demum temporibus nimis novandi cupidis fac- tum est, ut Wolfii, Lachmannii, alii, cum illius poemata perviderent, non solum Iliadem Odysseamque ab uno codemque poeta composita esse negarent, sed— horribile auditul— ne omnes quidem utriusque carminis partes unius ejusdemque auctoris esse contenderent, Statim proruperunt, qui has voces seditiosas impugnarent multosque, ut Nitzschius, unitariorum longe princeps, libros conscriberent, quibus bonum Homerum nunquam dor- mitasse nec profundo, interdum certe, sopitum fuisse somno comprobarent. Cum igitur hodie philologi in duas factiones aut unitariorum aut carminum venatorum sint divisi, a dissolventium ac seditiosorum partibus nos quoque stare nobis cum magno nostro dolore fatendum est. Quanticunque enim unitariorum studia sunt facienda, tamen non totum opus uno impetu percurrentem sed singulas utriusque carminis partes diligenter perscrutantem atque accuratissime perlegentem verum rerum statum cognoscere atque intelligere posse puto. Itaque quae nuper F. Nutzhornius in libro, cui praefatus est Madvigius quique inscribitur:„Die Entstehungsweise der homerischen Gedichte. Unter- suchungen über die Berechtigung der auflösenden Homerkritik.“(Leipzig 1869.) singulos locos in suos usus vertendo quasi de tripode in universum disputavit, minime compro- bare possum. Cui quamquam et antiquos et nostros poetas paucis certe discrepantiis esse obnoxios neque Homero vitio tribuendum esse, quod interdum narratio sit vitiis infecta, concedimus— multa enim hujus rei affert exempla— tamen alia sunt in illis car- minibus, quae nullo modo excusari possunt. Ita Henningsius in libro de Telemachia scripto, cui titulum fecit:„Ueber die Telemachie, ihre ursprüngliche Form und ihre spätern Veränderungen“(Leipzig 1858.), hanc Odysseae partem posterioribus demum temporibus ad rerum sermonisque reliquorum librorum normam esse compositam docuit
1


