-— 22—
bent, velut I 142 1: r³⁶⁴σαασάσ ou iν αqↄ-»sxot verouiwxct. II 51 1: raðra— Ellnreg de' Aiyvrrio verouiwxo. IV 183 2: AGαασσάudε μh mMσα⁶⁴ονεπνν νενοσινιασ, tum neutrali, quem dicunt, sensu de rebus quae usu habentur, velut II 64 1: drd rouror 16 Aoer ræu Tyir INT*ν εέ Tũ dorf veroumerat qœœσ, eundemque usum nostro quoque loco observatum esse agnosces, si id quod a scriptoris manu profectum esse pro certo affirmaverim, restitueris: rd roicẽra ydo ονα od ode dœ̈vros drdος νεᷣνeνε εασνέ talia facinora non a quo- libet homine perpetrari solent: in quibus quod plerumque homines usu habere dicuntur, ex consueta illa graecae linguae inclinatione ad res non animatas trans- latum est.
Et ut loco Herodoteo, in quo verbi terminatio perperam inflexa errorem creavit, alium quoque ex Tacito, in quo similem ob causam simile mendum adhuc latuisse credo, comitem addam, accuratius, si placet, in primo Historiarum libro noni capitis exitum expen- damus. Namque ubi scriptor uberius exponit, qualis status urbis, quae mens exercituum, quis habitus provinciarum fuerit ineunte Galbae principatu, post Galliarum, Germaniarum, Britanniae mentionem haec legimus: Quies et IIIyrico, quanquam excitae a Nerone legiones, dum in Italia cunctantur, Verginium legationibus adis- sent; sed longis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad continendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus miscebantur. Et primum quidem illud observandum est, Illyrici nomine apud Tacitum praeter Illyridem propriam vel Delmatiam eas provincias comprehendi, quae Danuvii ripae praetexuntur, Pannoniam et Moesiam: in quibus ipse(A. IV 5) sub Tiberi imperio sex legiones ita collocatas esse dicit, ut duae Pannoniam, duae Moesiam, totidem Delmatiam tuerentur; hoc ipso tempore vel tres legiones Moesiam tenebant.(H II 85). Quas omnes eum h. l. quoque ob oculos habere, satis inde apparet, quod in toto hoc provinciarum recensu c. 11. Raetia, Noricum, Thraecia, non item Delmatia, Pannonia, Moesia nominantur, quippe quarum c. 9 iam satis mentio facta sit. OQuid vero? Num revera omnes has IIlyricas legiones a Nerone excitas in Italiam transgressas esse, ibique cunctantes Verginium lega- tionibus adisse credi potest? Id enim verbis supra transcriptis diserte dici videtur. At primum quidem inter Vindicis motum et Neronis mortem ne satis quidem temporis praeter- lapsum est, ut tam longa tanti exercitus itinera perſici potuerint. Tum autem si legiones ad opprimenda Vindicis coepta semel profectae essent, quid iis in Italia subsistendi causae fuisse putari possit? Sed neque Tacitus neque alius quisquam horum temporum scriptor IIly- ricorum exercituum in Italiam profectionis ullam fecit mentionem: nam quod Tacitus cap. 6 commemorat: multos numeros e Germania ac Britannia et IIIyrico Romae adfuisse, quos Nero electos praemissosque ad claustra Caspiarum et bellum quod in
Albanos pararet, opprimendis Vindicis coeptis revocasset, ea longe alia res est: nun-


