— 3—
quam enim numeri pro legionibus ponuntur, sed sunt cohortes et manipuli non in iustam legionem conscripti, quos Nero ex diversis provinciis iam pridem contraxerat: quorum e numero et ala Siliana(c. 70. II 17) erat, quae adventante exercitu Vitelliano in partes transiit, et cohors Pannoniorum(II 17), quae apud Cremonam a VNitellianis capta est. Denique, id quod gravissimum est, Tacitus ipse in iis, quae proxime sequuntur, diserte testatur: legiones IIIyricas consuetas sedes suas non mutasse: nam longis spatiis discereti nec vitiis nec viribus miscebantur; quod quomodo dici potuisset, si in Italiam confluxissent legiones? Sed multo post, cum Fabianae partes Cremonensi proelio inprimis IIIyrici exercitus ope vicissent, Primus Antonius gloriatur (H. III 53) se Pannonicas legiones in arma egisse, suis stimulis excitos Moesiae duces. Sed etiam a Nerone legiones eo, de quo agimus loco, excitae dicuntur. Haud dubie Nero eos, audito Vindicis motu, auxilio vocaverat: nam sic collo- catae erant, ut, si repentinum auxilium Italia posceret, haud procul acci- rentur(A. IV 5). Illae vero, quae, si princeps strenue ad opprimenda Vindicis coepta arma sumpsisset, cito eius dicto audientes accurrissent, dum(Nero) in Italia cunctatur (sic enim Tacitum scripsisse pro certo habeo), Verginium potius legationibus adierunt qui prae ceteris dignus esse videbatur, qui imperium obtineret. Quam foede enim Nero accepto de lulii Vindicis seditione nuntio, inter turpissimas voluptates et vesana bellandi consilia tempus triverit, cum ex aliis scriptoribus, tum ex Suetonio c. 40— 49 cognosces. Sed cum paulo post Nero turpiter cecidisset, et Galba per simulationem amicitiae Ver- ginium abduxisset, legiones IIlyricae in provinciis suis remanserunt, donec a Muciano et Antonio evocatae in Vespasiani partes transgressae sunt.
Ceterum alia eiusdam erroris apud Tacitum exempla, quo librarii casum, numerum, genus, modum nominis aut adiectivi aut verbi mutarunt, ut bproximo alicui substantivo aut adiectivo aut verbo ea adstruerent atque accommodarent, Heraeus collegit I. I. p. 21.
Sed haec hactenus: in quibus si viris doctis aliquid bonae frugis inesse videbitur, alia eiusdem generis mox sequentur.
Corrigenda. P. 3. adn. I. 2 intellegetur corr. intellegitur „ 8.„ 12 perspectam„ perspectum „ 10.„ 13 dεννσεέωντ⁴αι„ dνσεινται „ 12.„ 35 der„ die
„ 15.„ 10 Fo⁴⁵⁵ααν, μμααιινοσοο„To1 2rdν, bfor.


