— 1+l—
nunquam ad finem perducatur, tractare dicitur, ut quasi Penelopes telam, sed contra quam illa, tractet: in quo non tam stricte texendi retexendique imago persequenda, sed omnino solvendi nectendique notio tenenda est. Non igitur est quod quaeras, quaenam res in ipso animi opere ro icre respondeat; id tantum erat dicendum, animum si dolo- ribus aut voluptatibus capiendum vinciendumque se tradat, tamquam alteram Penelopen, quod modo effectum esse videbatur, paulo post irritum reddere, sed inversa quodammodo ratione: nam illa quae interdiu confecerat, noctu resolvit; animus autem, quae philoso- phiae ope solverat, cupiditatum vinculis denuo ligat. Ea interpretatio si praeter ipsius sententiae naturam aliis argumentis indigere videatur, duo etiam addo: participium si ad philosophiam Plato referri voluisset, vel eam ob causam h. I. pronomen non omisisset, ne quis externa specie deceptus ueraxetoconerne cum nomine IIyrelöxns, a quo proxime abest, coniungeret; tum autem si philosophiae mentio in participio ueræxetοoutens inter- cessisset, non tam facile in iis quae sequuntur:— eοαœueudsovdæ*. r. 1. nulla signi- ficatione facta transitus fieret ad nomen f wryr, quod aperte ad omnia intellegendum est. Denique si cui eo contra accuratam imaginis rationem peccatum esse videatur, quod in altera sententiae parte philosophia, in altera animus ipse id de quo agitur, perficere dicatur, cum Penelope telam et texat et retexat; reputet is negativam esse totam sen- tentiam, qua contrarium eius rei, quam fieri oportet, continetur. Non enim decet ex Socratis sententia sapientis animum solvendi operam philosophiae relinquere, dum ipse vinciendum se cupiditatibus praebeat; sed animus ipse, ut paulo post diserte exponitur, philosophia duce usa(wurxi εeoν τ νQmν) ad aeternam veritatem contendere iubetur.
Sed quia hac nostra excursione critica in gravissimum Platonis locum delatus sum, non me contineo quin ad alterum quoque huic vicinum non propter scripturae, sed inter- pretationis difficultatem quandam aecuratius excutiendum devertam: legitur ille p. 82 E. c. 33 his verbis: roũ eloyuos i detrdriræ uε‿ονσσα(i υοασοσα), öri ο εσνννια edir. 0 d⁴y ucaora irde 5 edeuεeνοο uλιμmοο i ⁵6 εοεαασς De eo quoque prudenter, ut solet, et caute commentatus est Hermannus Schmidt(p. 90 sqq.), sed ita, ut aliorum (Heindorfii inprimis, Stallbaumii et Car. Fr. Hermanni) rationibus improbatis, ipse novam certamque interpretationem non inveniret, sed secundis aliorum criticorum curis locum commendaret. Videamus igitur num forte iterum periclitantes plus proficiamus. Nam nobis quoque nulla superiorum criticorum satisfecit explicatio, sed non solum propterea, quod nulla aptam quandam et perspicuam verborum ς—— de⁶ᷣσααᷣ cum praecedentibus contineat compagem(id quod recte a Schmidtio demonstratum esse con- cedo), sed magis etiam eam ob causam, quod omnes mihi non eam, quam Plato insti- tuit, rüe deuwdryros ro? eioyuon definitionem exhibere videantur: omnes enim in verbis
5reo οε επιινꝓεHς εo, utcumque intellexeris, cam positam esse autumant: quod mihi secus 3*


