— 16—
ex libris manuscriptis enotatam lectionis varietatem debemus. Sed ita egregiam illam emendationis materiem in usus nostros convertemus, ut nunquam obliviscamur, nos vel in optimis libris scriptis indocti alicuius librarii manum ante oculos habere, quae quamvis diligenter operi intenta humano errori obnoxia fuerit. OQuod eum aliis in rebus, tum in verborum terminationibus, in quibus sententiarum iunctura plerumque continetur, inprimis observandum est, ut quae ab eo, qui non ubique seriptoris consilium et verborum ordi- nem perspectum habet, facillime inter se mutentur. Quae cum ita sint, ubi vocabuli alicuius forma, qualis a librariis tradita est, manifesto totius loci rationi repugnat, aut notissimus dicendi usus aliam requirit, non ideo quasi mordicus ista retinenda est, quia in libris scripta conspicitur: magis enim nobis religioni esse debet egregii seriptoris sententiae, quam obscuri alicuius librarii manui vim inferre ¹1). Quod, quamquam a ple- risque viris doctis probatum, ideo tamen monendum videbatur, quia in Thucydide inprimis, quem Cicero ita verbis aptum et pressum esse dicit, ut nescias utrum res oratione an verba sententiis illustrentur, haud raro vel a prudentissimis interpretibus non ubique observatum esse arbitror.
In participiis autem potissimum haud raro accidit, ut propter quandam externae iuncturae speciem librariorum errore terminatione prave mutata in aliorum nominum societatem traherentur, quam quibus ratione et sensu erant coniuncta. Cuius rei pauca exempla exhibebo. Et primo quidem loco, quem hanc ob causam olim adnotavi VII 57 11, ubi Bekkerus, Poppo, Krügerus vulgatam seripturam retinuerunt: Raνπμ³ι ꝙε HPou- 0⁰ι πά⁵ Merdντοι ενꝙτ'οᷣννι³α deνναά dε αεαανυιναόνν N⁵ιρν Hυ εελνιμμνυμυν ενυννυιασεε⁴αεενυον, Böhmium tandem sano Reiskii iudicio obsecutum esse laetamur, qui iampridem aredννε— uero scribendum esse monuit. Quidquid enim Poppo et Krügerus ad librariorum errorem defendendum de absoluti quem dicunt genetivi structura obloquuntur, sana grammaticae ratio et verus verborum ordo nihil aliud fert, quam nominativum participii, qui cum nominibus Gouοο ακαα Meraæmderioo non solum sententiae vinculo, sed etiam formae aequa- litate arte cohaereat. Verum etiam in altero loco(I 73 2), in quo editores ad cor- ruptam participii formam tuendam multum, quamquam diversis rationibus, elaborarunt, vera medela nonnisi in mutanda terminatione quaerenda est. Legati enim Atheniensium
⁴) Egregie nuper de nimia illa interpretum quorundam in explicando et emendando tenacitate G. Dindorfius in epistola ad Io. Schulzium data questus est p. VII: Wer wie Sie, der Sie selbst Meister der Darstellung sind, ge- wohnt ist die Schriften des klassischen Alterthums in diesem Sinne aufzufassen, ist zugleich ein entschiedener Gegner der schon in dem Zeitalter der Alexandrinischen Grammatiker beginnenden kritisch-exegetischen Ver- schrobenheit, die unter dem Scheine einer behutsamen, sogenannten urkundlichen Kritik— deren Werth kein Verständiger verkennen wird, die aber ihre bestimmten, wenn auch für Unfähige oft nicht erkennbaren Grenzen hat— den alten Klassikern nicht selten höchst unbehutsamer Weise Gedanken und Worte andichtet, durch welche die nebenherlaufende traditionelle Bewunderung der Sprache derselben zu Ironie wird.


