— 5—
muntur. Utrumque incommodum facillime tollitur sublata pleniore illa, quae post nomen deduoqootan ponitur, distinctione. Sed clarius etiam scriptoris sensus elucebit, si pro suspecta ista forma daataæro, quam plerosque editores etiamnum tanquam aoristum defendere miror, ea quae iustum efficit plusquamperfectum(daiαισοο), restituta fuerit: sic enim procedit Herodoti narratio:„cum Chii in fines Ephesiorum incidissent, et(re particula nunc non cum insequenti zat cohaeret, sed utrumque protasis membrum arte coniungit) noctu quidem et dum mulieres thesmophoriorum festum obi- bant, iam eo pervenissent, eo ipso tempore Ephesii auxilio venerunt.“ Aptissime ipsum illud discriminis momentum, quo iam progressa erat Chiorum expeditio, plusquamperfecto(rurròs daizæro) a reliqua incursione, quae aoristo continetur(σαον*), distinguitur.
Admonet me Herodotei loci, quam veram esse existimo, emendatio loci Tacitini, qui simili medela indigere mihi videtur. Legitur is tertio libro ab excessu D. Augusti c. 21 his verbis:„et dum ea ratio barbaro fuit, inritum fessumque Romanum impune ludificabatur; postquam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda stativis castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus ecum equite et cohortibus auxiliariis——— prosperum adversum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.“ In his cum iam pridem editores hiantem ora- tionis structuram aegre ferrent, variam medendi viam temptarunt: alii diversis locis copulam inseruerunt, Pichena quique eum sequuntur, ut nuperrime Fridericus Haase, ante participium inligatus(vel inligatusque vel et inligatus), Rhenanus eiusque sectatores post verbum missu(missuque); alii distinctionem ita mutarunt, ut gra- viore interpunctione ante verbum missu posita tanquam duas efficerent sententias. Quod cum fieri non posse plerique editores inde ab Ernestio recte intellegerent;— nam ipsa totius periodi conformatio docet, sicut prior pars: dum ea ratio——— ludi- ficabatur una sententia contineatur, sie alteram quoque, quae illi opposita sit, nequa- quam in duas posse discerpi;— ad Medicei scripturam servandam confugerunt, in qua molestum illud daurderon(deflexit— adhaerebat) vel taciti(Nipperdeius, Halmius) vel inviti(Waltherus, Doederlinus), vel etiam cum diserta approbatione(Orellius) tolerant. Sed non solum hiatum istum verborum in Tacito ferendum non esse arbitror, sed nun- duam me apud illum coniunctioni, quae est postquam, eodem sententiae ambitu et perfectum et imperfectum adiectum legere memini. OQuid multa? Corruptelae huius loci eam originem esse agnosco, cuius Heraeus(studd. eritt. in Medd. Taciti libros p. 156) plura indicavit exempla:„quod syllaba us conpendio exarata sit, quo factum est, ut saepe eam aut omitterent librarii aut perverse interpretarentur.“ Scripsit Tacitus:„post-
quam deflexus ad maritimos locos, inligatus praeda stativis castris ad-


