— 3—
fulero suo nitantur, sed genetivi(⁸ντ— grolucoe) aperte additamentum quoddam priori sententiae adiunctum continere videbantur. In quo illud tamen mirari licet, quod editores omnes in vulgata scriptura alia gravissima incommoda, inauditam illam parti- culae uke in accessione subiuncta sedem et incertam plane et dubiam genetivorum rationem, taciti ferre, quam levioris incommodi medelam quaerere maluerunt. Desideratur omnino in vulgata lectione verbum finitum, sed si penitus sententiae rationem intro- spexeris, facile sedem, in qua corruptela latet, deprehendes: vocabulum quod est troluwn recte habere non potest. Thucydides enim cum modo diserte dixerit, diversarum in Graecis civitatibus partium ductores tum Athenienses, tum Lacedaemonios certatim auxilio vocare solitos esse, continuo addere nequit: eosdem, dum pax fuerit, illos accersere non paratos fuisse. Ipsi sane factionum duces paratissimi erant ad auxilia vocanda; sed cum durante pace non facile speciosam causam nanciscerentur, qua consilia sua dissimularent, socios aperte accersere haesitabant; sed bello oborto nihil obstabat quo minus omissa omni simulatione invitarent. Hanc sententiam, quam unice veram esse arbitror, olim Thucydidis verbis sic restituere conatus eram, ut pro eo quod est froiucwy imperfectum verbi roluer: erd⁵‿μαμν rescribendum esse suspicarer. Quam con- iecturam meam Poppo paulo fastidiosius repudiavit:„Erονιμαάμά Classenii coniectura com- memoratione vix digna est.“ Quid enim, si digna non erat, commemorare attinuit, ut non commemoravit Krügerus? Nam quod addidit ille, me verba Thucydidis„audacter tractavisses, eius criminis causa plane intellegi non potest in coniectura, qua una tantum receptae scripturae littera mutatur. Modo vir doctissimus, cui Thucydidis inter- pretatio tam multa debet, docuisset, cur coniectura mea locum difficillimum nondum persanaverit: sed ipse dicam. Deerat Graecarum factionum ducibus, dum pax manebat, non animus et audacia ad socios accersendos, sed idonea occasio, quae prosperum facinoris eventum praestaret: quare cum etiamnum contendam, in verbis oud eroiμααυ sedem inesse corruptelae, nunc non, sicut olim: 0u 2rG6Auν Scribendum esse censeo, sed leui litterarum mutatione: 0ud εν εέπτομ ν. Hoc enim dicit Thucydides: studium partium per totam Graeciam ita paulatim propagatum fuisse, ut ubique plebis ductores Athenienses, optimates Lacedaemonios auxilio vocare gestirent; sed manente pace, ubi
idoneam vocandi causam nacti non essent, ²) non tam pronum et in aperto erat, aliena
¹) olx d&er iντνν mh. e. 3 olw dy&?goy scil. utriusque factionis duces, qui idcirco diserte non comme- morantur, quia non unum aliquod et simplex nomen intellegetur, ut saepius genetivi participiorum sine nomine ponuntur, ubi ad subiectum aliquod latioris ambitus referuntur, velut infra eodem cap.§. 7. u⁴ Ʒμκρ— Toxur ota dTεντνν oέάςdοιέν Ʒιναμ⁴μι I3 2 εαꝓpoueeν α⁵os en dgeli o ε dAAlae 6αμα. IV 73 3 ⁶⁴⁵eσ dν, dοπηι foonderror(tanguam si qui victi essent, ita ut non idem subiectum cogitetur) vel§. 4 5ouν⁊‿αeν ναα ντot n drrldντεν, si nemo obviam veniret. 1*


