Aufsatz 
Vergiliana / scr. A. Ammann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

ad Troiam pro caris gesserat Argis altera causa continetur, qua dolore illa afficiebatur. Versibus autem 25 28 explicatur, cur Iuno contra Troianos steterit; itaquehis accen- sa spectat et adid metuens et adveteris memor belli. Quamobrem recte Ribbeck versus 25 29 interclusit atque post honores signum: posuit; v. etiam Weidnerum de hoc loco. His iam de causis Iuno et quod Aeneae genti propter iniuriam illam irasceba- tur et quod haec iis quae ipsa vehementissime cupiebat obsistebat permovetur, ut Aeneae sociorumque salutem si non impediret, id qnod per fatum fleri non poterat, at moraretur et retardaret. Quodsi consideramus quanta cum cura semper Vergilius studeat quanta- que diligentia in sermone ita responsa exponere ut accuratissime quadrent in ea quae quaesita sunt, etiam nostro loco facile ex interrogatione duo illa ad quae respondetur poterimus reperire. Est enim alterum numen, alterum dolens.

Peerlkamp in proœmio haec dicit:In exordiis carminum epicorum esse solet, aliquid obscuri quod lectori relinquitur coniiciendum. Sic animus exspectatione inten- ditur. Equidem ita potius dixerim: Carminis est epici ea populo quae iam scit tenet- que memoria pulchre enarrare, non afferre nova, ut interrogationibus quae sunt saepe initio carminis non alius insit sensus nisi: De hoc viro quem novisti dicam vel de hac re quam omnes audiverunt sum relaturus, ut in Odyssea praeponitur Ulixes, Achillis ira in Illiade. Qualia sunt nostro poemate duo illa, fatum quod Aeneam patrem Romano- rum fieri iusserat, et Iunonis ira quao obnititur: quibus duabus rebus totum carmen est constitutum. Quaesiverat ergo primum poeta: quo numine laesa erat Juno, ut etc. Quam ad quaestionem ea quae modo proposuimus respondentur: fatum esse, quod cum iis quae Iuno vehementissime concupisceret adversaretur illam ira ac dolore affecisset adduxissetque, ut Aeneam hominem innocentissimum per quem ea quae fatum volebat fleri deberent mente persequeretur inimicissima. Quamobrem verbonumen hic dici fati voluntatem facile posse intellegi urbitror itaque hic, ut persaepe fatum et numen non multum inter se differunt,numine dicuntur ea quae fatum vult, fati numen vel dictum, quod est divinum quoddam, non aliter ac deorum dicta numina appellari solebant. Fatum autem illud toto carmine apparet id esse quo pius Aeneas impellatur cuique sem- per pareat, v. Serv. Aen. I, 32: laborat enim Vergilius nihil Troianorum meritis, sed omnia fatis adscribere; de hoc fato vide Aldenhovenii libellum. Neque est eorum volun- tas eadem ac fati, cui deis obediendum erat. Vertamus igitur: Schicksalsspruch, hoc fati numine, hoc fato laesa erat Juno; cf. Eclog. IV, 47 et 48: Talia saecla, suis dixerunt, currite fusis concordes stabili fatorum numine Parcae, nach dem Ausspruch, dem Willen der Geschicke; Ciris 124 regnumqne futurum concordes stabili firmarunt numine Parcae. Quae interpretatio non multum abest ab ea quam Ameis I. c. dodit quiGötterbeschluss verti vult; sed non erat deorum consilium:ita Parcae voluerant. Ea autem quae de singulari quadam significatione numinis ille protulit refellenda esse ac reiicienda arbitror: haec enim dixit:,.... Dieses objective numen bildet einen Cardinalpunkt in der Entwickelung der Aeneide, daher es öfters zurückkehrt, aber mehrmals verkannt wird.