11
es ist das numen in engster Bedeutung, zar' EEox?, das numen des Aeneas und seiner Gefährten“. Vult enim illo loco vocabulum numen esse numen quoddam Aeneae; nullam prorsus causam video, cur sic locos quos affert interpretandos censeam. Namque tali modo non potest dici de numine hominis alicuius, id quod elucet ex ea ratione quam de numine probatam constituimus. IIla vero significatione si numen intellegendum esset, certe saepe genitivo Aeneae coniunctum reperiremus, id quod fit nunquam, cuius generis unicum locum„numine nostro“ aliter accipiendum esse vidimus. Sed nullo pacto negari potest saepe si in Aeneide de numine agitur vel de diis quia ab Aenea stabant fatique voluntatem perficiendum curabant aut contra vel de fato illo ipso cogitandum esse, sed tali loco semper hic est narrationis sensus, nusquam autem numen habet eam vim quam Ameis huic verbo inesse dixit. Multis verum locis prave verborum contextus corrum- peretur. Ut II, 396 quem ille locum falso interpretatur(v. ea quae supra de eo dixi- mus), si putat illud fatum hic intellegendum esse, de quo nemo cogitare potest. Aeneas iis qui audiebant narravit cum dolore recordatus quam male ipse sociique dolo suo a diis tum deserti habiti essent a Troianis(vide quae praecedunt hunc locum quaeque sequun- tur). Ceteris iam locis prolatis ab illo missis locum qui est IV, 94 commemoro quem Ameis studio impulsus comprobandae rationis suae perversissime explicavit.
Aliter de fato se res habet, quo verbo saepe Aeneae indicatur, sed non potest ea- dem de„numen“ constitui significatio.
Kappes(Zur Erklärung von Vergils Aen. Freib. 1858/9, p. 12) interpretatur ser- vata lectione laeso:„Welches Gebot hat Aeneas ihr, der Juno, nicht befolgt, dass sie ihn so vielen Gefahren unterworfen hat?“ Sed Tuno nihil Aeneae imperaverat, verum fato laesa erat cumque fatum quae fieri vellet per Aeneam gerenda curaret, huic irasce- batur. Etiam Weidner(dicens quamque coniecturam falsam esse, si tradita lectio expli- cari posset; sunt autem saepe aliae causae, propter quas dubitemus, num sit locus tra- ditus genuinus) novissimus huius loci explicator lectionem laeso retinuit his quidem cau- sis quae iam iis quae supra diximus mihi refutata esse videantur: et si in interpretando illo loco vult numen hic voluntatem et deam quodammodo ipsam esse, et si eo quod „laeso“ atque„dolens“ tali modo coniunguntur rationem grammaticam non neglegi arbi- tratur. Putat enim Vergilium sic quoque scribere potuisse: quo numine laeso quidve dolendo Iuno Aeneam tot adire labores impulit.„Statt des zweiten Abl. wählt nun der Dichter, was ebenso gut dem Prosaiker zusteht, den Nom. Part. praes. act.“ Minime equidem infitior hoc fieri posse atque omnino assentior iis quae duobus locis quos affert (Fabri Liv. XXI, 3. 4 et Naeg., Stil.,§. 32) dicta sunt et demonstrata: sed haec quid sibi volunt de nostro loco? Non est dolendo sed dolens scriptum atque huius coniunc- tionis verborum„lacso ac dolens“ mentionem ille non fecit.
Ladewig denique vertit„quo numine laesa“ durch welche Gottheit verletzt; quae interpretatio ea una causa reiicienda est, quia haec interrogatio non convenit res- ponso; nam cum non deus Iunonem offendisset, poeta„quo deo“ non potuit interrogare. . 2*


