9
laudatur ac praedicatur, ut postea de imperatoribus Romanis, Caesareum numen Wille des Kaisers: ut saepe sit nostrum Majestät, Hoheit. Sic autem omnibus modis illo verbo de rebus quoque utuntur scriptores, si quid divini rei attribuere volunt, v. Pl. Ep. IX, 271: quanta potestas, quanta maiestas quantumque denique numen sit historiae.
lam vero revertamur ad Vergilium. Ex iis locis de quibus disseruimus primum quidem apparet, id quod modo diximus, ibi numen nisi translate non usurpari. In versu quoque qui est IV, 269„numine torquet“, ubi nutus Wink esse videtur, nihil est nisi voluntas: qui voluntate sua, imperio suo regit. Deinde invenimus de diis modo numen adhiberi. Quamobrem non recte dixit Aldenhoven in libello suo, quem supra commemo- ravimus, bis de humana voluntate esse dictum videri: et II, 396 haud numine nostro; sed vidimus hoc esse deo nobis non favente, diis non propitiis, ut verbum Mars similiter saepe usurpatur, sensusque quoque refragaretur discrepanti explicationi; et VII, 584 quo de loco diximus, est contra deorum voluntatem. Ita ut paincipio proposuimus tribus modis usurpatur; primum est voluntas ut I, 133. II, 123. V, 56. VI. 266. Deinde ge- neraliter exprimit omnia ea quae sunt imperii deorum ac potestatis, variis modis, ut multiplici ratione vertamus, sic autem semper genitivo coniunctum vel quod est idem pronomine possessivo; hac significatione primum est deus, pro quo copiosius dicitur; tum ea quae a diis proficiscuntur, Schutz, Hülfe, Gnade, Gewalt, Verkündigung ihres Willens, Orakel, IV, 64 rächende Gottheit etc. etc. Si solum positum est, semper est deus vel ipsum divinum factum manifestum.
Sed redeamus ad locum unde profecti sumus eiusque sensum atque contextum con- templemur. Homerum secutus poeta ex musa quaerit cur tanto in odio Aeneas apud Iuno- nem fuerit, ad quod versibus 11— 33 copiose respondetur duaeque ibi causae pro- feruntur.
Altera est 11— 22. Narratur urbem olim fuisse Carthaginem a Tyriis habitatam, quam Iuno prae ceteris sedibus omnibus suis amavisset et dilexisset(hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque); sed audivisse illam homines quondam Troiano sanguine prognatos eam urbem eversuros esse longeque dominaturos in terris Aeneaeque progeniem Tyrios quos in deliciis habe- bat deleturam: ita fato constitutum esse; id metuens= quo numine laesa. Quibus ver- bis altera causa indicatur.
Altera causa est versibus sequentibus. Juno enim iniuriam sibi factam putabat cum bello Troiano quo a Graecis steterat tum maxime contumelia illa a Paride accepta; non erat oblita(manet alta mente repostum) eius iudicium; genus Aeneae invisum ei erat propter Dardanum, Iovis et Electrae filium, invidebat Ganymedi filio Trois: hae erant causae doloris(quidve dolens). Verbis„his accensa“ omnia ea continentur quae Iunonis animum commoverant;„super“ ad„toto aequore“ referendum est hisque ab verbis est separatum ut post„circum’“ ab„maria omnia“. Si igitur verbis„id metuens’“ ea res
indicatur, qua Iuno laesa est, sequentibus,„veterisque memor Saturnia belli, prima quod 2


