8
VII, 584 perverso numine, gegen den Willen der Götter= contra fata deum, cf. V, 466.
VIII, 78 tua numina firmes, Servius: tua oracula et promissa.
VIII, 186 hanc tanti numinis aram, so mächtiger Gottheit.
VIII, 382 sanctum numen, heilige Gottheit.
VIII, 512 quem numina poscunt, die Götter.
VIII, 574 numina vestra, eure Gottheit.
IX, 247 quorum sub numine Troia est, v. II, 703.
IX, 661 dictis ac nnmine Phoebi, anf Wort und Befehl des Apollo.
X, 31 sine pace tua atque invito numine, gegen deinen Willen.
X, 221 numen habere maris, Herrschaft über das Meer.
X, 378 numina nulla premunt, kein Gott.
XI, 232 manifesto numine, offenbar göttliches Walten, Hülfe.
XI, 901 Iovis numina poscunt, Zeus will es, cf. Hom. II. I, 5: Aldc Pgreleiero Bou7, de plur. v. III, 543.
XII, 180 tuo numine torques, nach deinem Willen.
XII, 182 numina, Götter.
XII, 188 dii numine firment v. VIII, 78.
XII, 201 numina testor, die Götter..
Quoniam„numen“ vocabuliqui quidem sit usus in Vergilii Aeneide satis demonstrasse nobis videmur, pauca tantum in universo animadvertere liceat, qui apud ceteros Ro- manorum scriptores fuerit. Neque multum interest. Prima enim significatio quae in- dicat actionem nuendi estque idem ac nutus apud Vergilium nusquam, rarissimo apud reliquos scriptores reperitur; exstat enim apud Lucret. II, 631 terrificas capitum qua- tientes numine cristas, inclinatio est apud eundem numen IV 179. Quibus locis solis cum numen hac prima significatione adhibitum inveniatur, facile ad dubitandum adducimur num ita Lucre- tius scripserit; itaque Lachmanni coniectura qui illis duobus locis„momen“ proposuit haud scio an sit recta vid. etiam Lucret. III, 144, ubi numen momenque coniuncta sunt. Quae cum ita sint, nulli prorsus loci exstent, quibus verbo„numen“ actio verbi„nuere“ designetur. Ex illa autem principali verbi significatione initio iam dissertationis nostrae demonstravimus quem- admodum idque facile notio voluntatis exorta esset atque ostendimus hac illud ratione nisi de diis non adhiberi.
Neque se aliter res habet apud reliquos scriptores Romanos qui nunquam illo verbo utuntur ita ut hominum voluntatem designet; iis vero locis, quibus de hominibus dictum invenitur, illa significatio non est per se vocabulo sed translata h. e. tum tantum ita ad- hibetur, si cui aut cum reverentia et admiratione divinam quandam potestatem maiestatemque attribuere vult is qui loquitur, ut saepenumero illo verbo Cicero ac Livius utuntur, cuius rei exempla exstant plurima(Cic. magnum numen senatus, numen vestrum[populi Ro- mani], Liv. Annuite P. C. nutum numenque vestrum et jubete), aut cum blanditione quis


