6
III 437 numen Iunonis, Gottheit der Juno, Juno.
III 543 numina Palladis precamur, die Gottheit der Minerva. Non est hic prae- tereunda saepe parum intellecta dicendi quaedam ratio(quae quidem non est aliena ora- tione soluta, v. Reissig Vorlesungen) Vergilii aliorumque poetarum et Romanorum et Graecorum qui saepissime pro singulari numero ponunt plurativum, id quod minime fit temere versus facilius construendi causa, sed hoc usu efficitur alia in nostra lingua sic non usitata significatio: aut enim pro quantitate rei aut pro qualitate notio verbi auge- tur et amplificatur, ut nos fere talem numerum plurativum copiosius Germanice vertere debeamus. Itaque possunt exprimi per„numina“ aut ea quae fiunt diis auctoribus, Aeus- serungen vel Erscheinungen der göttlichen Macht, aut ipsa verbi notio premitur, ut non raro adiectivo apposito recte id vertatur quod plurali dictum est. Ut nostro loco„nu- mina“ non est quasi plura essent Palladi numina(ut Servius), sed notio vocabuli„nu- men“ augetur, ut possis hic interpretari der Pallas erhabene Macht. Nonnunquam vero verbo eiusmodi adiecto nimis res extollitur, ut tali conversione supersedendum sit. Qua de re copiose atque optime disseruit Spitta in libello Quaestiones Vergilianae Gottingae 1867, ubi v. de„numen“ vocabulo p. 14 sq.; ille recte animadvertit Ladewigii explica- tionem ad VII 297 parum sufficere. De hoc usu pluralis numinis v. alios locos I 666. II 123. 233. III 359. VII, 310 VIII 78, 512.
III 697 magna numina veneramur, Gottheiten.
IV 94 magnum et memorabile numen.
Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen, Una dolo divom si femina victa duorum est.
Numen(Sc. vestrum) est: es ist ein gewaltiges und denkwürdiges Zeichen göttlicher Macht, wenn etc., ironice dictum. Quos versus cum interpretarentur explicatores, dubi- tabant, utrum„magnum et memorabile numen“ ad„puerque tuus“ an esset referendum ad ea quae sequuntur. Mihi vero ea quam protuli explicatio quae quidem primo aspectu se praebeat et simplicissima et recta videtur esse. Cavillans enim dicit Juno divinam potesta- tem bene demonstrari, cum duo dü vincant feminam mortalem unam; posita est ironia in eo, quod summa vi illi rem levem facilemque petunt; itaque graviter postremo dicitur „tuque puerque tuus“,„puer“ iocose pro„filius“, sed non ut Ladewig vult: um spot- tend auf die Unreife-eines Knaben hinzuweisen, qualem Amorem hic intellegere non est locus, atque ita intellecto loco prorsus vis ironiae deleretur, cum hic intersit potestatem deorum qui feminae opponuntur exstare atque eminere, non minui. Altera autem causa mihi haec videtur, cur Ladewigii sententiam refutandam censeam, quod, si„magnum— numen“ pertineret ad„puerque tuus“, parum appareret, quo verba„una— est specta- rent; nam longius illa abesse arbitror, quam quae verba„spolia ampla“ explicent.
Ut denique Peerlkampii sententiam commemorem, qui codicibus aliquot exhibitum „nomen“ pro„numen“ legi vult, causas et ad numen reiiciendum et ad probandum no-


