—4— 3
...„Bezeichnen hier nun die Worte omina resp. die wiederholte Anstellung der Auspi- cien, so wird durch das folgende numen reducant das Resultat jener Handlung, die Ver- söhnung der Gottheit, bezeichnet. Ungewöhnlich ist davon allerdings der Ausdruck nu- men reducere(quid ita?), allein da man die Auspicien vor dem Auszug in's Feld an- stellte, am cum diis auszurücken, so kann von dem Heere, das nach Hause zurückgekehrt die erzürnte Gottheit versöhnt und für ferneren Beistand im Kriege gewonnen hat, bei dem neuen Aufbruch gesagt werden: numen reducit.“ Illam Wagneri„numen“ vocabuli significationem itemque loci explicationem approbari non posse apparet, cum quod haec significatio aliena est verbo„numen“ tum maxime quod ea quae profert Wagner ad illam probandam ipsi narrationi refragantur. Duo enim loci quos ille adhibet ut ostendat„nu- mini“ vim quoque signi inesse aliter interpretandi sunt: V. 183 pro Palladio, pro numine laeso; hic„pro numine laeso“ non est idem quod pro Palladio, ut sit„pro signo laeso“, sed explicat quid verbis„pro Palladio“ dictum sit; agitur de rapina, qua deae sanctitas violata erat. Est igitur„pro Palladio, pro numine laeso“= pro Palladio quo rapto laesa erat dea(numen). Cum enim oraculum dixisset, quamdiu Palladium(quod olim Dardano Juppiter dederat) in arce esset, urbem a Graecis expugnari non posse, illud Ulixes et Diomedes rapuerant, cf. Aen. II, 162 sqq. Deinde IV, 204„media inter nu- mina divom“ non est inter praesentium deorum simulacra, sed in sonspectu deorum, vor den Augen der Götter. Quibus verbis zante aras- aliter exprimitur, ut loci sensus sit: in dem heiligen Raum des Tempels, wo die Gottheit waltet. Denique autem iis quae ad v. 188 Wagner dicit nihil dici manifestum est. Nulla igitur causa cum sit cur eam significationem quam de numine dedimus mittamus, a Ladewigio propositam sequimur explicationem. Similiter etiam Henry ad h. l.: Sail back hither with the same good- will and approbation of the Goddess. Quodsi sunt verba„omina repetant“ auspicia re- petant, verbis sequentibus„numen reducant“ eventus auspiciorum factorum h. e. deae gratia recuperata dicitur, quacum iterum Troiam Graeci profecturi suat. Omina ergo repetunt, ut numen reducant= ut(arma) deos(que) parent comites, v. 181. Numen igitur hic est voluntas, gratia deae, quae ablato Palladio amissa erat restituenda.
Iam vero etiam loci contextu prorsus aliena est Wagneri explicatio. Quomodo enim dici potest Palladium reportari debere(Tenedum insulam ayectum erat), cum eo ipso raptum esset quod oraculum dixerat sine illo Troiam non posse a Graecis expugnari? Quamobrem nullo pacto Graeci illud signum Troianis reddere poterant; necesse erat in Graecorum maneret potestate. Si autem esset„numenque reducant“ Palladium reducant, quomodo hoc responderet versibus 183 et 4: hanc effigiem pro Palladio statuere 2, Cf. Ladew. Anhang. Neque vero si Wagner dicit deae gratiam Palladio reducto repetendam esse, intellegi potest ex Sinonis narratione Troianis, cur illum equum Graeci aedificaverint. Nihil est nisi: dea offensa alio modo(nefasque triste piaret) placanda est, quod sine eius gratia ac voluntate expugnari Troia non potest. Quibus rebus intellectis ea quae sequuntur perspicua fiunt: quod carinis etc. Initio dea favente profecti erant Graeci;


