2
loco dixerint, ut eorum sententiis aut acceptis aut refutatis rectam interpretationem ex- quiramus. Plurimi igitur eorum qui Vergilii carmina ediderunt manuscriptis oblata lectione conservata variis modis hunc locum explicare studuerunt maxime offensi et eo quid sibi vellet»laeso numine- et eo quod haec verba coniuncta essent cum quidve dolens.- Om- nibus primum iis explicationibus omissis, in quibus laeso lectio servatur(ut Wagner; copiose de hac re disseruit et argute sed inutiliter Haeckermann, Muetzell Zeitschrift f. d. Gymn. W. 1853, VII, p. 735 sqq. Zu Vergils Aeneis I, 8—11) illud praemoneo: lectio»quo numine laeso- de qua infra plura loquemur cum verbis-quidve dolens- coniuncta tan- tum duri nobis horridique habere videtur, ut(cf. Ameis Zeitschr. f. d. G. W. ib. p. 931) non facile putemus ciusmodi exemplum apud scriptores Romanos inveniri posse neque ad credendum adducamur tantum Vergilium vitium grammaticae commisisse. Ex qua causa una»laeso- lectionem tolerari non posse arbitramur. Itaque libenter»laesa- lectionem a Scioppio primum(qui tamen prave et inepte mutavit numine in nomine, ut quo nomine = qua re) propositam rectam iudicamus et accipimus quae certe est integra atque ge- nuina, qua re clara fit constructio ac perspicua. Lectionem laeso⸗» autem non solum per leges grammaticas sed etiam propter sensum verborum tolerandam non esse et iis quae prolaturi sumus et iis quae Ameis l. c. commemoravit satis apparebit; verum etiam ex iis quae Haeckermann in dissertatione sua exposuit, plane elucet, quantum in- certi habeat lectio laeso quotque ita explicationibus locus detur, ut epica quoque a per- spicuitate non paullum abhorreat.
Alterum igitur quo viri docti offendebantur ⸗numinis- est significatio; huius iam verbi ad vim et usum in Vergilii Aeneide primum transeamus demonstranda.
Numen(ab nuo, non a voso quod nonnulli arbitrabantur, v. Curtius Griech. Etym. p. 285, ling. hispan. etiam nunc númen Gottheit et Dichtergeist, ling. ital. nume vel nu- mine Gottheit) cum initio actionem verbi nuere, nutum Wink, designaret qua re animus ostendebat quid fieri vellet, mox idem factum est atque voluntas. Quoniam autem apud Vergilium de diis tantum usurpatur(de duobus locis II, 396 et VII, 584, ubi Alden- hoven Ueber den Vergilischen Fatalismus Ratzeburg 1850 dicit videri hoc verbum de hominibus adhiberi infra dicemus) itaque semper divina modo est voluntas, cum apud deos celerius consequatur voluntatem factum quam apud mortales et in iis quae divinitus fiunt libenter hi deum quendam ipsum divinent atque videant, facile vim secundo habuit earum rerum quae a diis gerebantur, Wirken und Walten der Goetter, variis modis, de- nique eadem sensus facili mutatione deus fuit ipse, ut nos quoque-Mächte- dicimus. Ita- que tres statuimus significationes:
I. Voluntas, Wille, Befehl.
II. Potestas et imperium, Macht und Aeusserungen derselben.
III. Deus, Gottheit, Gott.
Persaepe Vergilius illo verbo in Aeneide utitur, quod invenitur his locis sexa- ginta tribus:—


