Aufsatz 
Vergiliana / scr. A. Ammann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

VERGILIANA

scr.

A. AMMANV.

Ad. Vergil. Aen. I. 8 11.

A locum Vergilii Aeneidis qui est libri primi in versu octavo tam saepe iam disputatum tantoque opere vexatum ut hic in primo iterum redierim, et eo adductus sum, quod adhuc semper diverse accipitur ille et explicatur, ut etiam copiosius exponi mihi videatur debere, et quodnumen« vocabuli vi ac significatione quae varia est non- nullis locis non recte intellectis multa praebentur digna quae accuratius interpretari stu- deamus. Quamquam enim cum alii tum vero Wagner et Ludewig omne studium con- tulerunt ad explicanda Vergilii scripta, tamen de usu eius ac ratione dicendi non panca restant quae diligentiorem cognitionem requirant, ut laudandum et comprobandum sit in Vergilii carmina maiorem operam a viris eruditis proximo tempore collatam esse, ut nu- perrime egregium librum Weidner edidit de libris primo et secundo Aeneidis(Commentar zu Vergils Aeneis Buch I und II, Leipzig, Teubner 1869), qui non paullum adiuvabit ad Vergilii Aeneida illustrandam.

Atque duas habet ille locus difficultates: altera est numen vocabulum, quod alii aliter interpretantur, altera sunt verba»quo numine laeso«, quae qui sint accipienda at- que construenda quaeritur. Quo de loco Peerlkamp haec dixit in editione sua Vergilii

Aeneidis(Leidae 1843):»Quo numine laeso. Nemo omnium interpretum hoc explicare

potuit, ut sic a Vergilio esse scriptum credas.« Prorsus ita ego arbitror. Sed pergit ille:»Eum sceripsisse puto: quo crimine laesa. Optime profecto sanat locum. »CRIMINE LAESA et NUMINE LAESO non multum differunt. Innocentia Aeneae sta- tim non melius elucere potuit quam in interrogando quod tandem ille vir crimen com- miserit tanto Junonis odio dignum.« Tum testimonia affert illam lectionem non esse alienam loci sensu ac L atina ratione dicendi; quod opus non erat; si hic nobis oblatus esset locus manuscriptis, fortasse non offenderemur. Sed notum est quanta cum levitate arte critica Peerlkamp usus sit, ut supervacaneum censeamus de iis quae protulit ad coniecturam illam probandam disserere; ne causas quidem commemoravit, cur putaret hanc lectionem non tolerandam esse. Videamus primum quid alii interpretum de hoc

1